Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 1. 1540-1556 (Budapest, 1875)
1. fejezet: 1540. aug.-1542. marcz. - Törvények és irományok
50 Erdélyi onsz íggyülksek. cersiri, ex quo et totam Rempublicam Christianam labefactari videamus, Quod rerum periti, exemplo multorum Regnorum, facile Judicare poterunt. Intellixisse eciam Nos, prius ab aliquibus primoribus subditis olim Serenissimi Joannis Regis, varie ipsos Transylvanenses sollicitatos esse contra pacis et concordie articulos. Quod fieri non dccebat, maxime ab liis, qui nobis per literas suas obligati sunt, cum scirent illi, lioc sine notabiii calamitate fieri non posse; ne itaque huiusmodi hominum suasionibus seduci sese paciantur, Agant viis et modis quibus melioribus scient et poterunt, pro eorum prudencia. Intellexisse eciam Nos, quod proxime per Turcarum Nuncios acl dietam et conuentum sollicitati fuerint *), ut scilicet illis audienciam prestarent, Nos vero non intelligere, quid illi Nuncii adferre possent aliud, quam Regni periculum, nam siue ad obedienciam Turcae hortentur, siue id petant, ut recens Nato Joannis Regis filio obediatur, nonest dubium, quin rem suam agant, ut Regno in tantis periculis constituto, sibi viam ad occupandum paret. Posse autem status Transsylvanie facile Judicare, quam periculosum sit puerile imperium non modo Regno ita lacero et diviso, sed etiam solido et pacato. Quod si vero preseferat Turca velle seRegnum vel partes eius alicui prefecto subdere, Cavere nihilominus sibi debent, vel solo exemplo Transalpinensi et aliorum complurium, ne in condicionem ita miserandam, ut est Transalpina, se precipitent, et judicent ipsimet, quod si vel tributi nomine, vel alia quacunque racione se illius Imperio subdiderint, difficillimum erit Regionem eam ita natura et Civitatibus Castrisque munitam ex illius manibus extricare. Idcirco per fidei christiane per patrie, uxorum, liberorum, tantidemque populi christiani et libertatis amorem eos ab hoc proposito dehortentur et retrahant. Nec est, quod de salute sua et securo llegni Statu amplius dubitent, nam Majestas Cesarea frater noster charissimus, totis viribus in hoc iucumbit, ut cum Pontifice et Roge *) A berethalnii gyulesen 1540. sept. vegen.