Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 1. 1540-1556 (Budapest, 1875)

1. fejezet: 1540. aug.-1542. marcz. - Törvények és irományok

cionem hanc Hungavicam (studio) et pietate, Voluisse nos tolli omnem materiam ruine et claclis huius et ad pacatum concordie modum, quem serenissimus Rex Joannes proposue­rat, accessisse, et cum eo Intercedente utrinque Juramento et literis utriusque Nostrum manu signatis, pacem et concor­diam in articulos descriptam firmasse ac determinasse, ad quam observandam omnes illi domini consiliarii Joannis Re­gis, qui ad tractatus pacis et concordie fuerant admissi, Bona tide se literis ipsorum obstrinxerunt, Omnia illa inter nos san­cita firmiter et inviolabiliter se observaturos et observanda totis viribus curaturos, Quod aliqui constanter prestare non negligunt. Precipuus autem pacis et concordie articulus is fuit, ut decedente ex hac vita Serenissimo Rege Joanne, eciam si filium post se relinqueret, Regnum tamen totum et solidum cum omnibus prouinciis et partibus eidem Regno annexis ad Xos descenderet, filio autem illius aut liberis sexus utriusque de statu convenienti inter Nos pie conuentum est, Nos itaque sanctissime omnia prestare paratos esse, si in Regni possessio­nem pacate et citra armorum strepitum admittamur. Iudicasse quidem nos, quod adhuc vivens talem curam de suis promissis et obligacionibus in negocio concordie et pacis Serenissimus Joannes Rex haberet, et ita provideret, ne iterum ad arma nobis confugere esset necesse; sed videre Nos non deesse quosdam qui obstare nitantur et qui ad Im­peratorem Turcarum missis Oratoribus *) videantur pocius declinare, quam satisfacere articulis concordie et pacis. Qui tamen si dicunt defunctum Regem eorum sinceriter Nobiscum pacem iniisse, nescitur quid excusationis adferre possunt, si vero dicunt dominum ipsorum noluisse stare promissis, relin­qui hoc potest judicio proborum, quali honore mortuum domi­num suum, talia asserentes, afficiant. Oogi itaque nos Jura nostra et pacis ac concordie ef­fectum Armis asserere, Nisi cessauerint tales nobis et Imperio Regiminique nostro obstare, videre enim Nos ex istorum in­tentione et gestis, Regno Hungarie extremum periculum ac­'•') Eszéki és Yerbőczi voltak. Verancsics Munkái VI. 116. Erdélyi Országgyűlési Emlékek.

Next

/
Thumbnails
Contents