Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 1. 1540-1556 (Budapest, 1875)
5. fejezet: 1551. aug.-1553. april. - Törvények és irományok
IX. 1552. jan. 9. Castalclo jelente.se Ferdinandnak a vasarhelyi orszdggyuMsrul. Sacratissima catliolica regia maiestas domine domine clementissime. Postridie regnicole ex conuentu reuersi sunt, et articulos inter eos conclusos mihi presentauerunt, de quibus maiestati vestre exemplum transmitto, in his enim que illis respondenda erant, eis respondi, prout ex adiuncta copia maiestas vestra cognoscet et quia mihi opere precium uidebatur, ut in liis que regnicole per ipsos articulos maiestati vestr^ supplicant, sentenciam meam eidem indicarem, liabito in hoc aliquorum principalium regnicolarum consilio, illis visum est, ut maiestas vestra id concedere et respondere dignetur, quod in margine ipsorum articulorum annotare fecimus, mniestas tamen vestra pro sua prudencia et voluntate omnia commutare et disponere poterit, sed in officijs arcium et ciuitatum prouidendis succurrat maiestati vestre, quod tempore regis Joannis, cum omnes officiales et castellani regnicole essent, omnes etiam vno tempore a rege defecerunt, et per duodecim annos inobedientes fuerunt, et preterea quod castel'ani Deue, AVyuar et Yaradini pro arcibus restituendis condiciones petunt et nisi remedium inueniatur, quandocumque mors wayuode successerit, jterum arces emende erunt. In hoc regno aliqui sunt principales Bayarones, quorum nomina maiestati vestre presentibus inclusa transmitto, qui ex Transalpina a Wayuoda, qui plus quam mille et sexingentos ex ipsis trucidauit, ignobilesque in loco nobilium ponit, expulsi sunt, isti enim manu armata prouniciam illam aliquando ingredi uolueruut, sed viuente reuerendissimo fratre Georgio, id nunquam permittere uoluit, nunc et id facere cupiunt et aliquibus ex regnicolis uidetur quod illis auxilium ferre deberemus, aliqui uero contrarium senciunt; mihi enim videtur quod donec meliorem nanciscamur occasionem, nihil innouare debeamus, sed istis bona spe continere. ErdSlyi OrszaggyiiliSsi Emlokek. I.