Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 1. 1540-1556 (Budapest, 1875)
5. fejezet: 1551. aug.-1553. april. - Törvények és irományok
Oratores Wayuode Moldauiensis cras expediam, et illi pro verbis verba dabo, ac secundum consuetudinem oratores aliquibus muneribus contentos remittam, de ipso tamen Moldauo nullo modo est confidendum, nam semper forciori adlierebit, cum nihilominus vxorem manu maiestatis vestre habere cupere ostendat, si de filia aut sorore alicuius seruitoris sui maiestati vestre succurreret, bene esset eidem satisfacere, ut eo magis ipsum maiestas vestra ad deuocionem suam obligaret. Cras hinc discedam et Zibiniuni me recipiam, ut motibus Germanorum comitis Felicis de Arch prouideam, et modum inueniam quomodo in futurum illos ibi pacitice teneam, licet maiorem semper conquerendi se causam habuerint ij qui sub Brandaiss aduenerunt, nam continue diu noctuque in itinere fuerunt, in castrisque seruierunt, et etiam cum necessitas postulauit peroptime pugnauerunt, nihilominus etiam si illis stipendium per aliquos dies distulerimus huiusmodi sediciones non sunt minati; ne miretur igitur maiestas vestra si aliquando alios laudo, alios apud maiestatem vestram acuso, nam de meritis quorumcumque maiestatem vestram semper cerciorare decreui. Maiestati vestre in commendacionem Bethlemfalchas antea scripsi, hactenus ipsum ad seruicia maiestatis vestre promptissimum inueni, et quia aliqui ex regnicolis infime satis condicionis ad maiestatem vestram venient impetraturi aliqua bona, que dicto Bethlem per regem Joannem data, et istis ablata fuerant, sub pretextu ut isti dicunt, quod maiestati vestre inseruiuissent, etiam si res ita se haberet, cum ipse Bethlen sit homo principalissimus et qui niaiestati vestre bene seruire potest, poterit se maiestas vestra liabita racione temporis in hoc negocio resoluere, prout seruicio suo regio conuenire diiudicauerit; quam deus optimus maximus felicissimam ad vota conseruare dignetur. Ex Segeswardae nono January 1552. Eiusdem maiestatis vestrc sacratissime fidelis seruitor Joannes Baptista Castaldus.