Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 1. 1540-1556 (Budapest, 1875)

5. fejezet: 1551. aug.-1553. april. - Törvények és irományok

Quotl greci in regno de cetero 11011 aduiittantur, domino generali, consultuni ac peroptime factum esse dijudicat. Dabit literas dominus generalis capitaneis in Alba Ju­lia existentibus ut nullam molestiam domini capitulares paci­antur a militibus. In negocio dominorum nobilium de Zentligerg si iuris erit id libenter faciet dominus generalis, quod domini regni­cole optant. Quantum ad bereditatem, quam domini Siculi petunt ut restituatur orfanis condam Simonis Borosniay, dominus ge­neralis iuxta decretum regni dominos Siculos in omnibus suis libertatibus et iuribus ab antiquo seruatis conseruare studebit. De modo iudiciorum placet domino vicegerenti articu­lus quem domini regnicole sibi preposuerunt. Quo ad articulum de comitibus comitatuum, committe­mus commissarijs regni ut faciant prout domini regnicole optant, De puniendis malefactoribus, uidetur domiuo locumte­nenti quod persequendi sunt, iuxta articulum a dominis regni­colis conclusum. Quod autem domini regnicole concluserint ut quilibet nobilium, armis bellieis bene se instruere debeat, ac de singu­lis sexdecim collonis iuxta connumeracionem portarum vnum equitem cum bonis apparatibus teneat, ut si necessitas postu­lauerit ad requisicionem domini generalis insurgere possint, hoc decretum maxime commendat dominus generalis, et illis gracias agit, eis promittendo qtiodregia maiestas pro tali cura, ipsos omni sua gracia et clemencia est prosequtura ac erga ipsos se clementissimum semper principem exhibebit. Postremo in his omnibus que domini regnicole a regia maiestate obtinere cupiunt, dominus bellicus vicegerens, apud suam maiestatem se intercessorem et fautorem exhibet, vt maiestas sua oratores regni clementer audire, ac ipsos cum optata relacione dimittere dignetur. Kicul: Responsio facta regnicoli? per dominum locumtenentem super articulis in congregacione expeditis. (Egykoru masolata a becsi cs. k. allami levejtdrban).

Next

/
Thumbnails
Contents