Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)
II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember
678 IROMÁNYOK ÉS VÉGZÉSEK giretur confutationem, siquidem ad mundi limina et oculos positum est : utra, hoc continuato bello Turcico, natio plures principes, plures comites, plures heroicos et praestantes belli duces amiserit plusque sanguinis effuderit, Hungarorum-ne aut nostratium ? Cum tamen hoc Vrae Ser1' unice propositum sit ut velitatae hactenus differentiae sopiantur inque pacatum omnia redintegrentur statum, lubentes meritoque labori supersedemus, dum pro regni Bohemiae coniunctarumque provinciarum preclaris erga Hungáriám meritis historiarum monumenta et veritas ipsa militet idque non hodie novum sit, hanc benefactoribus gratiam rependi solere. Neque haud dubie altius repetendum est, quibus periculis vitae propriae saepius Vra Ser1as exposita ; quibus pariter serenissimus archidux Maximilianus. dominus noster gratiosissimus fuerit obiectus, dum penes Vras Sertes constet hac de re certius testimonium. Neque adeo difficile esse illos disparitatis historiae convincere, quam fuerint hactenus constantes in defensione patriae suae et regibus suis fideles, dum potius hosti sacrae crucis se coniunctos velint, quam amicis, quam Christianis ? Quid ? Quam fortes in repellendo ? nisi nostratium et sacri Imperii copiis adititi fuissent ! Et licet domini legati de proximis irruptionibus in conterminas verba plurima faciant, minori tamen labore a nobis demonstrari posset, initium incursitationum ab Hungaris, nullatenus vero a nostratibus factitatum. Maxime hoc in propatulo est omnibusque notum, superiori anno marchionatum Moraviae tempore irruptionis nullo milite parato instructum fuisse, nedum in Hungáriám primo incursitationes vel attentare vel perficere potuisse. Quantum vero momenti habebit illorum accusatio : ipsis videlicet insciis ab Haydonum colluvie omnia fuisse attentata ; siquidem propria scripta in his reclamitant, quibus Mora viam ac Silesiam, ut deditionem facerent, compellare ausi sunt. Minimum quoque ad rem facit, quod domini legati monita domini Illiésházv tantopere extollant. Nam tali monitori, qui sacrae caesareae regiaeque Mn, domino nostro clementissimo manifeste contrarius erat, aurem vel morigeram vel inclinatam praebere quis sanae mentis hominum nobis persuasisset ? Maior ergo nos admiratio tenet, ista hoc in loco moveri, cum ipsi