Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)
II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember
16CG SZEPTEMBER. 679 fateantur, militem proprium sese imperio Bochkay subduxisse atque praedicta monita nimis sera extitisse, cum nullus hostium iam pervastata Moravian magna parte, ibidem fuerat inventus. Unde perspicue liquet, a nobis nullam laedendi occasionem profluxisse, ab Hungaris vero plurimam, imo unicam : ut coacti a cervicibus nostris hostem propulsaverimus. Quae vero haec est obiectio, qua praefectorum et militum praetensas quasdam culpas, quibus aperte hic contradicimus, in status et ordines regni Bohemiae, Moravian, Silesian et Lusa- tiae derivare conantur, quos omni vacare culpa ipsi noriut atque probe intelligant, consultius fuisse personales has actiones, si quae fuerint, ordinario et legitime coram statibus et ordinibus exerceri debuisse, quam propterea contra antiqua pacta aliquid hostilitatis moliri ! ? Caeterum, quod ad reliquos petitionis nostrae articulos spectat : dominos legatos nimirum hac de re nullum habere peculiare mandatum, facile patet, hac excusatione praetextum subterfugiis circumdari ; cum illa cogitatio illis in mentem venire debebat, haec illata damna a regni Bohemiae caeterarumque provinciarum incolis absque postulata satisfacitone obliterala non posse. Videant et retrospiciant ipsi legati, quam solido extracta sit fundamento illorum declamatio. Sane sibi habeant persuasissimum, nostrates neque virtute neque fortitudine militari ulla in re ipsis cedere, nisi sacrae caesareae regiaeque Mtis summus respectus et innumera ex his dissensionibus oriunda pericula ob oculos nobis haberemus proposita. [Neque absunt nobis pericula,1) quibus si ultricem pro iniuriis illatis manum iniicere nostrates vellent, uti facile possent]2) Sed parcendum sanguini et tempori parendum est. Ut ut vero tota res sese 'habeat, in Vrae Sertls gratiosissima voluntate, ne omnia latius refutentur, merito acquiescimus, Sertcm Vram obnixe rogantes, ut pro sua erga regnum Bohemiae coniunctasque provincias laudatissima benignitate et gratia totum hoc negotium adeo sibi habeat commendatum, ut illud pro eiusdem regni Bohemiae *) *) Toldiiba, adminicula helyett. 2) A szögletes zárjelben levők épen a jobb példányból, a bécsi udv. kain. példányából hiányoznak.