Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)
II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember
1606 SZEPTEMBER. 667 «pio sese status Hungáriáé fide praestita religiose obstringant, ut quotiescunque in Hungária seditiones et tumultus contra Austriam moliri intellexeri it : ordines et status archiducatus Austriae sine mora et quamprimum ob evitandum imminens periculum certiores faciant. Postremo, quoniam status et ordines regni Hungáriáé ob maiorem securitatem et cautelam sibi [dandam] tam accurate prospiciant, ut diploma pacificationis a statibus et ordinibus saepius repetiti archiducatus Austriae corroboretur, aequissimum vicissim ab iisdem fieri petitur, ut imposterum Austria ab eiusmodi irruptionibus, depopulationibus, rapinis, caedibus, incendiis et aliis hostilibus aggressionibus tuta esse omnesque causae, quae his malis et calamitatibus ansam et materiam praebere possent, in aeternum sepultae et abolitae permaneant et publica pax sancte observetur ; Vra Sertas pari quoque benignitate et sedulitate adniti dignetur, ut a statibus Hungáriáé archiducatus Austriae his de rebus idonea, sufficiens et inviolabilis cautio praestetur. In quibus omnibus et singulis status et ordines archiducatus Austriae Vrae Ser 1S auxilium, consilium et moderationem summa observantia implorant, D. 0. M. auxilio adiuvante tandem hoc consecuturos minime dubitantes, ut non modo omnia pristino nitori et vigori restituta et sacrae caes. M!is gloria, dignitas et authoritas illaesa, verum Austriae et vicinarum regionum et provinciarum tranquillitas et syncera benevolentia mutua, stabilis et perpetua esse possit. Hoc omne non tantum apud omnes Christianos populos Vra Sertas immortalem nominis laudem promerebitur et ad posteros redundabit beneficii huius tam immensi celebratio, verum saepius praenominatis archiducatus Austriae status et ordines et nos coniunctim pro virili elaborabimus, ut gratiosissima nostra obsequia et prom- tissima voluntas promerendi nunquam deficiat. Vrae Ser 1 et clementissimae favori nos ea, qua decet observantia humillime •commendantes. Ser*'3 Vrae obsequentissimi et observantissimi. N. statuum et ordinum inclyti archiducatus Austriae tam Inferioris quam Superioris legati.