Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)

II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember

668 IROMÁNYOK ÉS VÉGZÉSEK Hátirat : Serenissimo principi. . . Mathiae archiduci Austrian . . . Sta tuum eiusdem Archiducatus nomine debita subieetione oäerendum. (Ered. a bécsi udv. kam. Itárban. F. 15434.) 102. 1606 szept. 18—19. Becs. A kassai országgyűlés meghatalmazottjai sürgetik Mátyás jölier- czeg elhatározását, mert határidejük elmúlt, továbbá Bocatius szabadonbocsátását. Serenissime princeps. . . stb. Cum huc ad Sertem Vram ablegaremur, nobis a serenissimo principe et regnicolis spácium duntaxat duodecim dierum ad tractandum et concludendum cum Serte Vra praescriptum et concessum est. Quia vero illud iam praeteriit et in singulas propemodum horas novi et certi afferuntur nuncii, Tureas nullo modo velle diutius expectare et quiescere, sed irruptiones et depopulationes moliri, quas iam his diebus bona et ditiones nostrae in parte sunt expertae ; ideo Sertem Vram demisse oramus, dignetur se iam tandem finaliter resolvere et nos, rebus confectis, cum optato responso dimittere, ne diutur­niori mora ac dilatione, gravi periculo ac publicae cladi occa­sio praebeatur. Si enim finis isti negocio impositus iam statini non fuerit, veremur, ne Tureae improviso irrumpant et tam reliquias Hungáriáé quam vicinas provincias depopulentur et vastent. Caeterum Johannes Bocatius nomine statuum et ordinum regni Hungáriáé in imperium ablegatus, in itinere captus, etiamnum Pragae detinetur. Supplicamus Seru Vrae demisse nomine dominorum regnicolarum, dignetur benigne Sertas Vra efficere, ut idem Bocatius, qui hoc in parte extra omnem culpam est et in neminem quippiam deliquit, ex captivitate liberatus, incolumis redire queat ; siquidem hire gentium legatis ubique liber passus et pacificus transitus conceditur et reconciliatione ista omnes, etiam qui aliquid sub his tumultibus deliquisse videntur, absolventur. Quam Sertis Vrae gratiam, domini regni-

Next

/
Thumbnails
Contents