Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)
II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember
634 IROMÁNYOK ÉS VÉGZÉSEK a domino Bocskay et regnicolis plenarium de omnibus agendi tractandi et concludendi attributum fuisse facultatem, id quod literae in priori tractatu ser11 \T1'ae exhibitae luculenter testabantur. Articuli4) autem fuerunt hi : Primus de libero religionis usu et exercitio, qui in eo vigore, quemadmodum hic2) conclusum fuit, apud dominos Hungaros 3) permansisset, nisi episcopi Hun- garici et viva voce et scriptis palam sparsissent, clausulam istam primo articulo insertam (»absque praeiudicio catholicae Romanae religionis«) ita esse intelligendam : quicquid contra normam et formam Romanae ecclesiae esset, illud nemini concessum esse. Territi itaque domini Hungari eiusmodi fama, •omnino clausulam illam ommitti ex contextu volunt, et ut simpliciter liberae religionis exercitium ipsis relinquatur, postulant, siquidem non alia mente et sensu etiam tunc articulus ille est conclusus, tantum ut omnibus libera sit religio. Secundum articulum de gubernatione Sertls Vrae cum apud dominum Bochkay et ipsi adhaerentes Hungaros viderem me non posse pro arbitrio meo defendere, ut in eo, quo conclusus est, statu permaneret ; ideo provocaveram [illum articulum] ad consensum istorum dominorum Hungarorum Ser*1 Yl<" adhaerentium, quandoquidem non solum illos,4) sed et hos °) promiscue articulus iste concernat, quorum tamen tantum duo, dominus nimirum Georgius Tliurzó et dominus Thomas Erdeődy, postquam huc 6) veni, a Sertl Vra sunt admissi ; horum etiam duorum opera et auxilio, satis magna cum difficultate, obtinui, ut articulus iste in suo vigore, quemadmodum cum Serte Vra conclusus est, permaneret.7) Si reliqui etiam huc a Serte Vra admissi fuissent, facilius et minori negocio conclusissemus. * 2 3 4 5 * 7 q T. i. azon czikkek. a melyeket illetőleg nem volt teljhatalma Illés- házynak Bocskaytól s az országgyűlési rendektől. 2) T. i. Becsben júniusban. 3) T. i. a Bocskay-párti magyarságnál. 4) T. i. Bocskay követőit. 5) T. i. a királypártiakat. ®) T. i. Bécsbe. 7) Lásd az előző szám alatti irat (Irományok 83. sz.) illető pontját.