Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)

II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember

1606 SZEPTEMBER. 635 Tertius articulus fuit de contentatione domini Bocskay. In priori tractatu conclusum fuit, de redemptione duorum oppidorum Keresztúr et Tarczal, ut inscriptionis summae par­tem unam Sua Mias, alteram domini regnicolae, tertiam vero dominus Bocskay deponeret, et sic illa sui iuris faceret ; quia vero domino Bocskain ut in ista consentiret, persuadere non potui, causante pecuniae penuriam et non esse unde exolveret ; oportuit me promittere et in me assumere, quod medietatem Sua Mtas, alteram vero medietatem regnicolae illius inscriptionis ■fsummae] deponent et sic oppida illa rediment. E converso mihi Sertas Vra peculiaribus literis plenipoten- tiam dederat, ut decimas quasdam, si retineri non possent, domino Bocskaio concederem ; quas ego illi non concessi, sed pro fisco retinui. Reliquos omnes articulos tractatuum et conclusionum mearum difficulter defendi, ne ibis pertinaciter obsisterent aut adversarentur neque cessi, ut quicquam immutarent, sed iuxta literas illorum et fidem mihi datam retinerent. Quos licet in verbis ad vestigia sermonis Hungarici nonnihil accomodarint, tamen in sensu et intelligentia nihil plane immutarunt ; eos, supplico, ut Sertes, Via in suo statu relinquere neque difficul- tare dignetur, ut celerius furorem turcicum tantum advertere possimus. Quae vero denuo nonnullis personis conferenda esse censent et supplicant, quae factu possibilia suat, propter bonum publicum ea Serta8 Vra praestet ; quae vero sunt impossibilia, ad futuram diaetam, facta illis bona spe, reiiciat tantum, ut pax cum Tureis eo citius conficiatur, occasio irruptionis turcicae, sanguinis Christiani effusio et miserae plebis in captivitatem abductio praecidatur, quibus postea nullo modo possimus mederi, haec vero omnia dante Deo et pace firmata rectificari et in meliorem statum et ordinem temporis progressu reduci poterunt. Serenitatis Vestrae humilis servus Stephanus Illésházy mpria. (Ered. a bécsi udv. Icam. Húrban. F. 15434.)

Next

/
Thumbnails
Contents