Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)

II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember

430 IROMÁNYOK ÉS YÉGZÉSEK et infinitis depopulatio nibus et depraedationuuoneribus et coarctationibus usque modo sunt tutati. Manifest m est autem e contra, Hungaros in aliis regnis et provinciis prorsus non adhiberi et promoveri. Quae autem ad contentationem personae illustrissimi domini Bochkay attinent, non obscure constat ditionem illam,, quae illi cederetur, apud Hungaros et Christianos permansuram et non Tureis cessuram ; imo hae partes in necessitate defen­sionis Hungáriáé reliquis Hungaris praesto semper se affuturas pollicentur. Xunc itaque siquidem is est scopus (prout vere est) eo etiam nomine tot infinitae contributiones, exactiones, mul­torum denique Christianorum sanguiuis effusiones et caedes fiant, ut remorentur Turei, qui orbis imperium querunt et con­servetur Hungária ; quantis quoque et quam ingentibus sumpti­bus Sua caes. Mtas Transylvaniam et confinia partium superio­rum Ungariae hactenus conservaverit et sustentaverit, palam omnibus est. Si itaque ista pacificatione Ungaria conservari poterit, quid igitur morandum quominus quantocius arma ista inter Christianos sic exorta, sopiantur et extinguantur pacifica­tionisque articuli confirmentur ? Xam si turcicus exercitus advenerit, dubitandum erit de pace ; illi enim Hungaris omnino dissuadent pacem et fortassis etiam violenter resistent, Accedit etiam huc, quod nonne omnia ista suo tempore emendabilia erunt ? Tempora enim mutantur et homines mutantur in illis ; amissio autem semel Hungáriáé inemendabilis erit. Illustrissi­mus dominus Bochkay nullas habet liberos ; cum Transylvania autem nostro iam tempore tam cum Joanne rege, quam cum Bathoreis et deinde aliis quoque variae intercesserunt trans­actiones, notum est omnibus, omnes tamen illae brevi tempore sunt mutatae, sic et modernus tractatus pacificationis mutabilis erit. Deus enim praepotens, a cuius nutu omnia dependent, usus est in illis sua divina potentia, qua etiam in posterum certo utetur. De caetero Serü Vrae bene valere desidero. Datum ex Tennis Trineiniensibus 22 Maii anno 1606. Sertls Vrae humilis servitor Stephanus Illésházi m. p~ (Ered. a lécsi udv. icam. Itárlan. F. 15434.)

Next

/
Thumbnails
Contents