Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

I. A MEGHIUSULT POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1605. JANUÁRJÁBAN

90 < A MEGHIÚSULT POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. nulla denique munerum spe et persuasionis allecti'one aut formidine et metu minarum officio suo defuturös, sed rite ac fideliter eo functuros. In transgessores vero huiusmodi praeter ullam con­niventiam seu respectum paenam periurii de facto exequen­dam esse. Similiter in eos qui negligentiores in ea exactione fue­rint,. aut pecuniam publico Regni beneficio applicandam inque eins commodum erogandam in proprios usus converte­rint. sicut etiam in Perceptores fraudulentes, Articulos priorum Annorum super Iiis editos ut pote Art. 8. 9. 10. 11. 12. 13. 14. An. 1595. Art, 6. An. 1601. novo huius Anni Articulo confirmandos. In eos vero qui impositas Contributiones debito tempore non solverint,. aut exactionem earum in bonis suis penitus • ad­mittere nollent, poena tripli solvendi severe animadvertendum. et omnino executioni demandandum, ac desuper renovandos esse Articulos censet, videlicet Art. 5. Anni 1597. et Art. 17. An. 1598. Et si quid liactenus neglectum esset, omnino recompensandum et repetendum eadem Caesarea Mtas exis­tiraat. Quia vero in rationibus dandis de perceptis et eroga­tis pecuniis Contributionis publicae Regni Perceptores et Dicatores plerumque dit'ficiles se praebere solent, et citati interdum comparere negligunt, aut certe excusationes quas­-cunque praetendunt, dilationem variaque subterfugia, donec eos mori contingat, querentes: ideo Sua Mtas Caesarea et Regia lvuic malo non nisi in hunc modum obviari posse existimat, ut Articulo novo decernatur, Dicatores ac Per­ceptores, eorumque haeredes, utriusque sexus universos de hinc et in posterum, ad solam requisitionem Camerae Hun­gáriáé Suae Mtis per literas factam, comparere, et ad dandas­sufficientes rationes de Omnibus ipso facto teneri, atque ut in eos, qui convincerentur Vice Comes Comitatus illius, in <{uo convictus bona habere dignosceretur, ad primam statim instantiam, sub poena amissionis omnium suorum bonorum quftmprimnm Executionem facere debeat. Qui si id exequi aut praestare nollet, vel idem Perceptor ac Dicator esset.

Next

/
Thumbnails
Contents