Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)
I. A MEGHIUSULT POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1605. JANUÁRJÁBAN
1605. JANUÁR 2. 91 supremus Comes Comitatus illius in talem animadrertere et eam executionem in effectum deducere, sub privatione ofíicii quoque esset adstrictus. Quo etiam non valente aut nolente id prosequi, supremus partium Regni Capitaneus sub eadem poena illud praestare obstringatur. Perceptores verő secundnm continentiam Art. 4. An. 1603. sub praesenti adhuc Diaeta ad producendas et proferendas suas quoque rationes eompéllantur. Apud quos si restantiae aliquae depreliensae fuerint, ad mamis Camerae Suae Mtis praesentandas de facto et serio adigantur. Persuasum vero sibi habet Sacra Caesarea Regia Mtas. deque íidelibus Statibus et Ordinibus Eegni sui Hungáriáé sibi pollicetur, ut dum Suam Mtem vel aliquem ex Serenissimis fratribus suis propria in persona ad Castra proiicisci contingeret, eos non solum secundum continentiam Art. 9_ et 10. An. 1601. ad eiusdem INltis Caesareae Regiaque et Suae Ser ti s in ea parte factam instantiam, generalem et particularem insurrectionem admissuros, eandemque quamdiu necessitas belli postulaverit amplexuros et continuaturos : sed casu quo etiam Sua Serbas in Castra non esset descensura, nihilominus tarnen militem eum ad decimum quintum diem mensis Septembris in Campum esse deducturos, et duos menses continuos et integros a tempore ingressionis eorum in Castra computandos, vel ad Exercitus dissolutionem usque pleno Semper numero intertenturos. Addita hac conditione, quod in eos serio strictoqne modo animadvertatur. qui ad latus sui Regis vel generalis Belli Ducis in terminopraescripto non perseveraverint, aut in stato tempore et numero competenti Castra ingressi non fuerint. Quae porro ratione gratuitorum laborum Anno praeterito Art. 7. et 8. sancita et statuta fuerunt, non dubitat Sua Mtas quin Status et Ordines etiam in hunc Annum praesentem sint renovaturi et confirmaturi. Cum autem Fortalitium Hathwan modo in hostis potestate sit, ad cuius labores gratuitos praestandos totus Comitatus Hewesiensis et Turociensis deputatus fuerat, necessarium Omnino est, ut modo eorum labores in alia Coniinia Iiis maximé indigentia transferantur et assignentur.