Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)
VI. TÓTORSZÁGI TARTOMÁNY-GYŰLÉSEK 1605-BEN.
888 A.Z 1605-DIK ÉVI TÓTORSZÁGI TARTOMÁNYI GYŰLÉSEK VÉGZÉSEI. Quantum attinet ad dicam regni hyemalem conclusum est, ut quamdiu fiet unus florenus pro dica Suae Maiestatis, domini regnicolae etiam quadraginta denarios praestabunt, ut videlicet continue detineri possint pedites Haramyae pro custodiendis confiniis more solito quadringenti. Quod si vero Posonii dica suae Maiestatis excesserit unum florenum, quot denariis excesserit, tot defalcabuntur in biemalibus illius temporis. Huius vero dicae modernae regni denariorum videlicet quadraginta et etiam futurae huius anni aestivalis pro exactore et solutore eligitur Egregius Franciscus Medossoczy, vicecomes comitatus Zagrabiensis. Spectabiiis ae magnificus dominus comes Thomas Erdeödy etc. valedixit officio capitaneatus regni, cui pro fideli administratione domini regnicolae gratias egerunt. Ad petitionéin corundem dominorum regni col árum spectabilis et magnificus dominus Joannes Draskowich hanus idem officium capitaneatus suscepit. Dabitur quoque in instructione oratoribus, ut in diaeta Posoniensi proponant ratione Hanzlyn, servitoris magnifici domini Friderici Zekell, qui eundem ad requisitionem totius regni pro examinatione scripti germanici domino bano iuxta deliberationem eiusdem regni dare recusavit, nisi interea temporis euncleni ad manus domini bani tradiderit. Destinantur loca depositionum rerum venalium Varasdinum, Krapyna, Zagrabia, Klanecz, Jazka, Samobor, et Rybnyk, ad quae loca tricesimatores advigilari d eb eb unt. Ad quaerelam Michaelis Lywbenko contra Franciscum Drewodelych conclusum est, ut ad instantiam eiusdem citetur personaliter per iudicem nobilium in congregationein regni primitus celebrandam. Dominus Joannes Ráttkay in persona sua ac generosae dominae Dorotheae Konzky, relictae quondam egregii Nicolai Malekoczy protestatus est ratione communis usus sylvarum Zthwbycensium contra orphanos condam Casparis Pettrychewych, se velle in eisdem sylvis usum continuari