Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

VI. TÓTORSZÁGI TARTOMÁNY-GYŰLÉSEK 1605-BEN.

1605. JANÜÁII 13. 889 et defendere. In persona vero orphanorum generosus Joan­nes Petlieö similiter protestatio est, quod illa quae non sunt communia iuxta literas dominorum Zomzedvariensium defendentur. Super quibus partes eaedem testimoniales petivissent. Conqueritur Georgius Matez una cum civibus civita­tis Montis Graecensis Zagrabiensis contra doniinos Zomzed­varienses, quod iuxta literas exemptionales a Sua Maiestate sibi datas in teloniis Zomzedvariensibus liber transitus vide­licet sine solutione non concederetur. Super qua querela protestati sunt etiam domini Zomzedvarienses, liac de causa se esse iam citatos per eosdem querulantes velleque se expectare finem totius negocii. Domino generali confiniorum regni Sclavoniae seri­bendae literae, ne latrones iam sententiatos ad sua confinia capitaneis recipere permittat, ex eo quia inde ad nobilita­res curias invasiones facere consueverunt. Semocienses (?) quoque per iudicem nobilium admonendi erunt, ut dicam per eosdem nondum solutam praeteritorum annorum iuxta regesta in tripla solvant ad festum purifica­tionis B. Yirginis Mariae moderno exactori, alias contra ill os publica querela instituetur. Laboratores ordinantur ad Capronczam comitatus Yarasdiensis, a quinque domibus laborator unus ad decem continuos dies, laborent similiter et comitatus Crisiensis. Ad Petriniam comitatus Zagrabiensis eo modo qui ire debebunt ad publicatas domini bani etc. sub poena iam antea statuta. Quantum ad insurrectionem attinet, si maxima neces­sitas postulaverit, extunc a decem domibus peditem pixi­darium unum, a viginti domibus equitem bene armatum un um; si vero extrema necessitas postulauerit, ita quod si hostis in regnum irrueret vei aliquam finitimam arcem obsideret aut si dissensio (quod Deus avertat) aliqua exo­riretur, in tali casu omnes domini et nobiles personaliter cum tanto numero, in quantum facultatem habuerint, et a bonis a singulis decem domibus pixidarium unum bonurn

Next

/
Thumbnails
Contents