Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

I. A MEGHIUSULT POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1605. JANUÁRJÁBAN

40 A STEGHrÚSÚl>T POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS . statuendum ? maximé verő cum Boczkay adiunctos sibi habeat chahuzos turcicos quibuscum consilia communicat et exinde manifestam reddit suam proditionem. Sed cum iam YV. MM. initium contra rebelies triumphi benedictione divina habeant iuxta successum rerum ampliora consilia capere et in noxios animadvertere poterunt. Ad quartum. Maiestas caesarea atque regia. Yestra Serenitas domini nostri clementissimi cum certa promissione conservandae libertatis legum ac iurium regni, assecuratione tollendorum gravaminum, remuneratione benefactorum mitigent animos regnicolarum, alias enim tot quaerelae supplicationes per le­gatos et in publicis regni comitiis frustra iteratae ingemi­nant. Declarandum esse videtur non solum in Hungária sed aliis quoque regni s et provinciis tales motus rusticorum exortos fuisse et ab eisdem tani statui ecclesiastico quam etiam magnatibus et nobilitati exitium minitatum fuisse, sed solers principum primatumque ingenium vesaniae inconditae multitudinis ita occurrit ut cum exigua exercitatorum mili­tum opera (sicuti et nunc factum est) disiecti colla subdere et iuxta cuiuslibet munia officium praestare potestatique a deo ordinatae subiici debuerunt. Quod si isti invaluissent nihil antiquius habebant quam nobilitatein doniiuos([ue ter­restres e medio tollere. Ad quintum. Dignuni et necessarium esse censent domini consiliarii congregationemf statibus et ordinibus regni Posonium ad diem primum Januarii futuri anni aut qui terminus vestris ma­iestatibus visus fuerit indicere ; verum priusquam regales S. Mi s Pragae expediantur (sine quibus convocari nequeunt) dignetur Y. S, de facto ad omnes status et ordines scribere eosque paterne hortari ut ad diem locumque praefixum pa­ratos se exhibeant acceptisque regiis literis absque ulla mora confluant de communi salute ac permansione patriae con­sultaturi. Proponencli sunt articuli presentes et reliqua scripto Tiostro comprehensa, subnectendo benefacta cuiuslibet S, M te m

Next

/
Thumbnails
Contents