Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)
I. A MEGHIUSULT POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1605. JANUÁRJÁBAN
1604. NOVEMBER 20. 41 condigna remuneratione recognituram et quemadmodum Ferdinandus imperátor faelicissimae recordationis eiusque praedecessores reges infidelium bona fidelibus gratis distribuernnt et abalienata ecclesiarum bona restituerunt ac talibus beneficiis sediciones conpescuerunt, ita S. quoque M m exemplo progenitorum predecessorum suorum dementer facturam. Ad sextum. Oivitatibus praesidia imponere consultuni non videtur sed ut eae pro commeatu conservando et ultimo plebis militumque refugio conserventur utilius esse censetur. ea tamen cautela ut cives liberarum civitatum coram me locumtenente praesentibus etiam pro testimonio et cohortatione aulicis eommissariis alicuius authoritatis iura mentő adatringantur in extrema necessitate milites VV rn m MM tu m in civitates se recepturos, ne idem contingat quod Cassoviae, unde dominum generalem cum adiunctis militibus post cladem excluserunt. Existimaremus autem magnificum dominum Joannem a Molard cum aliquo sibi adiuncto constituendum qui tanquam artolariae magister arces et civitates in iisque munitiones perlustrare et de uecessariis providere posset. Praesidiis vero firmanda videntur haec loca: Thrinchinium, Nittria. Wywar, Suran, Likava, Lewa, Yetus Zoli um, Wigles, montanae civitates et alia periculo viciniora. Ut autem populus ab impetitione seductioneque haydonum securior reddi possit. muniendi essent aliquot passus et loca commodiora in quae cum supellectili et connneatu se recipere possent. Supra gratuitos labores totus comitatus Nitriensis ad fortificandam Nitriensem civitatem superiorem cohortandus. Circa Yagum Hu vi um in coniitatu Trincliiniensi similes passus intercludendi essent, ex quibus impetus incursantium reprimi et hae partes conservari possent. Priusquam tamen necessitas postulet, arcil)us talia praesidia non esse imponenda. Ad septimum. Merito et tempestive scribendum est ad comitatus viciniores qui ad requisitionem domini comitis Bastae et generalis capitanéi cum ea assecuratione ne victualia absque