Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

II. A SZERENCSI GYŰLÉS 1605. APRIL HAVÁBAN.

184 A. SZERENCSI . GYŰLÉS. puloque requiem malorum et respirationem post tantas affii­ctiones parare. Sed quae res aliis formidolosa et sumptuosa esse sólet, haec Rudolpho Regi optabilis et quaestuosa facta est. Melancholiae et libidini suae ut satisfaciat, bellum trahit, pecunias a subditis extorquet, quibus extorsis ipsos deinde ut cum hoste pugnent extrudit. Ipse se domi oblectat cum suis, quamvis Reges ex officio suo adesse Regnicolis et una cuui illis fortiter contra hostes dimicäre habeant. Majoris certe Reipublicae Christianae salus et incolumitas facienda est, o Christiani, quam offensio melancholiae et libidines Cae­sar is hujus. Si itaque, o Christiani, opem feretis Hungáriáé, vobis ipsis feretis; parati sunt enim illi, et sancte vobis pollicen­tur, non sanguini, non vitae, 11011 reliquiis Regni sui parcere, sed omnia extrema pro vobis, pro religione, pro fide, pro pace, securitate et tranquillitate Christianorum subire. (Egykorú, az udv. kamarához beküldött példány a bécsi udv. kamarai Itárban.) 2. 1605. július 15. Bocskaynak s a Bocskay-párti magyar rendeknek követei a lengyel királyhoz, a két ország közt fennálló régi barát­ságos viszony jóakaró folytatása ügyében. Legatio Ungarica ad S. R. M te m Polouiae simul et responsum. Serenissimus dominus princeps noster, gensque unga­rica nos legatos suos ad V. S. M. R a m expediverunt non ignorantes, qualiter V. S. R. Mti et antecessoribus S. R. M. V ra e et toti regno Poloniae non tantum perpetua vicinitate, uno regimine, sed et ab antiquo certis quoque pactis et foederibus conjuncti extiterint et ut ne in repraehensionem aliquam apud Y. S. R. M e m incidant, dignum esse judica­verunt, ut ad V. S. R. M te m motus praesentis in regno Ungariae exorti certas causas et rationes justas adferant, quas ubi cognoverit V. S. R. M a s, sperant, id quod fecerunt

Next

/
Thumbnails
Contents