Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)
II. A SZERENCSI GYŰLÉS 1605. APRIL HAVÁBAN.
1605. JÚLIUS 15. 185 aut probabit vel commiseratione dignos Ungaros esse judieabit. Quantum vero lmnc funestum tumultum doleat tota (Jngaria, effari non possumus, qui nonregnandi libidine, nec vero odio aliquo christianae gentis motus est. sed potius coactive suscitatus pro defensione libertatis. Ungari ab initio quanta passi sunt, durum cum gente turcica supra ducentos jam annos bellum gerentes nunc victos, nunc victores extitisse, optimates suos una cum regibus et principibus suis aliquoties amisisse, instar fortissimi muri viciniorum regnorum et provinciarum christianarum ad Orientem fuisse, florentissimi opulentissimique regni sui excidio assidue jugum seivile a cervicibus christianorum propulisse, nemo certe christianorum negare poterit. Nunc autem ecce propugnaculum et murus ahaeneus christianorum corruit; non hostium machinis dirutus et conquassatus est, sed ab eo qui defensor et propugnator libertatis esse debuit nimirum per gebernationem S. C. Müs et regis eorum, quem maximo cum desiderio Ungari in regem ipsorum alacriter elegerant, íirmatis juribus et legibus eorum solenni juramento diadema regium ei imposuerunt, quod illi viam postea ad coronam Bohemiae et fastigiuni imperii aperuit. Testabuntur históriáé et annales Ungaros nulli reguin suorum tanto obsequio, studio et fidelitate inservivisse, nulli tantas contributiones dedisse. Neque tantum de hoc conquaerimur, audiat saltem V. S. R. M a s observamus, quas vias, quam gratitudinem Ungaris defensoribus christianorum S. C. R. M a s retulit. Considerans eos mole diuturni belli tot cladibus et minis exhaustos extenuatosque et pene ad extrema redactos esse, diversum suo officio consilium iniit, ubi penitus illos delendos patriaque et regno exeundos esse intimavit et regnum Ungariae in formám provinciáé feudique austriaci redigere conabatur; id quod ex subsequentibus luce meridiana clarius patebit, dum omnia officia regni Ungariae contra leges et statuta regni externis germanis austriacis distribuit, praefecturasque omnium castrorum finitimorum eis contulit, ita ut nulla arx fuerit in Ungaria digna aliquo nomine, quam non germanus austriacus possidebat ct tenebat, quibus habenas Ungariae regendas et possidendas con