Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)
II. A SZERENCSI GYŰLÉS 1605. APRIL HAVÁBAN.
1605. ÁPKII. HAVÁBAN. 181 expectationem non Turcas sed magnificum Dominum Stephanum Bochkay, qui jani antea data bis magna summa pecuniae securum se fore putabat et sperabat, aggrediuntur, Castrum eius Zenth Joob obsident. expugnant, diripiunt. Evasit quidem ipse Boshkay divinitus adjutus in alium Castrum suum, Kereky dictum, quod dum ab aliis obsidetur atque expugnatur, confugit ad pedites Hungaros, ter mille liberos Haidones. His facti atrocitatem proponit, quo in discrimine non modo ille sed omnes Hungari constituti sint, exponit. Miles indignitate facti commotus, adjunctis subditis Bockhai, Castra Germanorum invadit et profligat. Yicina plebs, tyrannide Regis jam penitus confecta, divinitus oblatam occasionem videns sese Bochkayo pro defensione suae patriae jungit. Tumultus hic bellicus a Rege ex offitio suo erat componendus et causa cognoscenda; nocentes et innocentes non juxta habendi. Verum Rex propositi sui non immemor, quasi liac occasione laetus, universum Christianum exercitum, quo fraetus cum Turcis sub Sti'igonio pugnabat, duce Georgio a Basta contra Hungaros movet. Adjungit Sigefridum a Colonitsch cum cohortibus Germanorum et Hungarorum, novos quoque adjungit milites, stipendia sub Strigonio retenta nunc tandem alacriter et liberaliter militi persolvit, atque lioc modo cum viginti duobus millibus et tormentis omnique apparatu bellico expedit in Hungaros, qui ferro, igne, caede, non aetati non sexui parcendo, grassantur. Hac tyrannide Boshkay adactus, non consulto, sed extrema necessitate urgente, quod unum in tali re supererat, Turcas in auxilium advocat, Hungaros tutatur, ratus naturales hostes mitiores benignioresque et justitiae observantiores futoros, quam Christianorum imperatorem. Itaque omnia illa volente ac jubente Rege facta esse, Capitaneus Baptista Petz et alii captivi Germanorum ultro fatentur, putat enim Rex, potentioribus Hungaris sublatis minus negotium cum infirmioribus futurum. At Dens omnipotens, qui propter iniquitates transfert Regna de gente in gentem, miserabitur aliquando Hungaris. Illó enim est qui facit juditium et justiciam, oppressisque succurrit.