Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

II. A SZERENCSI GYŰLÉS 1605. APRIL HAVÁBAN.

182 A SZERENCSI OYTTEÉS. Protestatio sequitur. Quoniam igitur superos fiectere non potuerunt, 11011 mi­relitár Christiani, si Acheronta Hungari moverint, si ab ini­micis suis, a quibns tanta passi, tot cladibus affecti sunt, auxi­lium petiverint. Durum telum Necessitas. Quicquid juris et libertatis liabuit Hungaria id omne Rudolphus Hex eis eri­puit. quicquid auri et argenti, id totum exliausit, quicquid honestatis, id contaminavit, quicquid gloriae et honoris, id totum sprevit et conculcavit: ultimo ipso quoque Regno et patria sua eos exuere et excludere laborabat. Quamobrem, o Reges, Principes et populi Christiani orant vos et obse­crant Hungari, secessionem hanc ipsorum a liege suo non Hungaris, defensoribus vestris, ascribatis, coacti eniin arma defensiva non contra YOS, sed contra Tyrannidem Regis sui Riidolplii sumpserunt, qui eos, ut audistis, exterminandos et penitus delendos constituerat. Si illos isto liege eiusque Tyrannide liberaveritis, non sanguini, non vitae suae, 11011 reliquiis Regni sui parcent, in íide et pro fide penes Chri­stianos omnia dura, omnia acerba sicuti hactenus subire parati erunt. Quod si eos 11011 juveritis, protestantur se etíusionis sanguinis Christiani jani factae et in posterum facturae causam minimé esse, sed Rudolpkum eorum Re­gten, qui in subditos armis grassatur, non justitia non legi­bus utitur. Itaque protestantur coram Deo et toto orbe christiano, sese usque ad extremum habitum spiritus defen­suros contra Tyrannidem Regiam, hoc ipsum enim in peri­culis ipso jure naturae etiam brutis animalibus conceditur Quapropter, • 0 Reges, Principes, populique Christiani, arri­gite aures vestros, audite, aperite oculus vestros, videte, commiseramini afflictioni Hungarorum, ponite ob oculos, quanta passi sint in diebus suis, Murus et antemurale vobis ad orientem fuerunt, se a Rege Rudólpho coacti junguntur Turcis. Non Austria, non Moravia, non Regna Poloniae ct Bohemiae tuta erunt, non asperi montes, non alta flumina iter impedient, nihil erit victa Hungaria Turcis invictum, nihil insuperabile, orbis impérium quaerentibus. 0, ingrati­tudinem intollerandam, quam in vicém defensoribus Cliri-

Next

/
Thumbnails
Contents