Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)
II. A SZERENCSI GYŰLÉS 1605. APRIL HAVÁBAN.
180 A. SZERENCSI . GYŰLÉS. composito consultandi gratia Yiennam vocatum, ibi clausis civitatis portis a militibus ordinát capiendum. Atque is Deo volente effugit in vicinam Poloniam, ut vitám conservet, castra autem et possessiones resque omnes mobiles, quas amplissimas cum uxore liabuit tarn in Hungaria quam in Moravia, a Rege occupata sunt, sed et vestimenta muudusque muliebris uxoris ejus, cum tarnen esset illa soror illius Palpbii, fidelissimi Capitanei et foelicissimi Hungáriáé imperatoris, omnia illorum bona violenter armis ademit et occupavit illaque cum omnibus proventibus adhuc tenet, quae si aestimas decies centena millia florenorum facile constituunt. Alia Iiis minora quae diversis technis et dolis etiam a Nobilibus et civibus extorta sunt hic enumerare longüm esset. Et quamvis leges Hungáriáé admittant contra talem Regem, qui leges Regni violat, liberam contradictionem et insurrectionem eiusmodique violatione legum absoluti redduntur Regnicolae a íidelitatis homagio et vinculo, niliilominus tarnen omnia patienter tulerunt, donec Rex institutum suum armis quoque determinandum mandasset. Mandavit itaque militibus Germanis, Generali Capitaneo suo Barbiano, Cassoviensi, et Babtistae Petz, praefecto peditum Germanorum, ut in partibus superioribus Hungáriáé ad Tybiscum fluvium primarios Hungaros sub spetie recti et aequi occidant, trucident et interficiant, bona illorum fisco Regio applicent, Germanos in loca illorum substituant, subrogent et idem, quod in Transsilvania fecerunt, faciant. Cui quidem facinori patrando ad didit praedictis Capitaneum quendani siccarium, Camerarium suum, nomine Krauseneckh dictum. Qui primarios viros nobiles plurimos et cives dolo, fraude, minis, poenis, carceribus agressi immensam pecuniam extorserunt, ita ut ipse Krausenek supra centum millia tallerorum pro se retinuerit, quia non modo voluptatem suam et cupiditatem praedandi sed etiam praedam cum Rege häberet communem. Reliqua quae in mandatis habebant, ut eo citius peragerent, militem Germanum atque Hungarum undique coliigunt, arma tormentaque parant, íingentes se velle ali quod contra Turcas moliri, cum interim praeter oninem