Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

II. A SZERENCSI GYŰLÉS 1605. APRIL HAVÁBAN.

1605. ÁrRII. HAVÁBAN. 177 Magnatis et Nobilis deficiente sexn virili Coronae accedant et per Regem benemeritis Hungaris conferantur. Quae lex erat Regno ajDprime utilis, multi enim magnates et nobiles viri, cum coníinia Regni quae hostibus finitima sunt, amit­tantur. ad extremam egestatem pervenerunt. Nulli tarnen Hungaro ita in egestatem lapso quicquam ex ejusmodi bonis confertur, fiscus regius vei Germani omnia possident. Immo ut Magnates Regni tollat, 1) Regnumque ipsum enervet et mancipio suo statuat, castra ac dominia Regni a Magnati­bus Hungaris etiam violenter auffert, rusticis Germanis vei mercatoribus possidenda tradit, quemadmodum quondam (?) castra: St. Georgii, Eazin, Murán, Threnschin, Likawa, Su­rany, Wégles, Zoliom, Lipsclie, Lewa et alia multa. Item omnes arces finitimas Regni Germani possident, ita ut in toto Hungáriáé Regno nulla sit arx aliquo nomine digna, quam e potestate Hungarorum non exemisset Germanisque possidendam non tradidisset. De quibus intolerabilibus et extremis niiseriis, injuriis, oppressionibus in omnibus Comitiis publice privatimque in omni loco Hungari conquerebantur, lamentabantur, se jam exhaustos et exsangues esse protestabantur; sed frustra omnia, nec locus nec tempus datur ne cognoscendi ne dicam sublevandi. Mittuntur oratores et legati ex omnibus statibus ordinibusque Regni, electi viri, ornatissimi, per quos Hungari petebant suppliciter, humi prostrati, ne jura et libertates regni aboleret, licentiamque militum refrenaret: infectis rebus, sine quovis response vei verbali solatio domum redie­runt, cum illis Rex debuisset, non modo justitiam reddere, sed etiam patientia condolere. Ad extremum de interces­soribus extremis cogitatum est. Appellaverunt Transsilvani Summum Pontificem et Serenissimuni Regni Poloniae et Sueciae Regem, ut Itali et Poloni intercedant pro Ungaris apud Regem Hungáriáé. Frustra etiam liaec omnia ; non vocem ab illo exprimere poterant, nedum sublevamen malo­rum. Atqui si non datur unquam frui conspectu Regis, detur saltem voci et responsis oblectari. Et quod supra ') T. i. a király. Magyar Országgyűlési Emlékek. XI. 12

Next

/
Thumbnails
Contents