Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)
II. A SZERENCSI GYŰLÉS 1605. APRIL HAVÁBAN.
178 A. SZERENCSI . GYŰLÉS. Egyptum de rege Abissinorum, quem presbyterum vocant, scribitur, qui ut se augustiorem et magis venerandum suis praebeat, rarissime in conspectum prodit, si vocem ejus per cortinam audias, pro magno liabendum, si manum aut pedem ostendat, magna gratia videatur. Sic Ungari Regis sui vocem nunquam audiunt, nunquam illis manum aut pedem osculari aut saltem vestimenta tangere occasio ceditur. Genius quidam vei spiritus et non .Rex Rudolphus merito dici potest. Itaque nonne ista, o Cliristiani, miseratione digna, et minimé patienda sunt? Atque lroc Regem velle, hoc ipsum optare et moliri, ut optimates Regni deleat, Regnumque Hungaricum florentissum olim Austriae suae provinciali subjiciat, leges Hungaris pro libidine sua iinponat, ut vei liac via sceptrum Imperii penes domum Austriacam retineat. Multa ex iis quae supposita sunt aperte loquuntur, multa alia possunt in medium produci, sed ut antiquiora illa omittantur, ea tantum, quae hisce duobus annis in Hungaria Tyrannus verius quam Rex perpetravit, satis erit referre, etiam ea, quae nunc in oeulis omnium versantur. Deficeret enim tempus, omnia enumerare. Magnificus et animosus juvenis Stephanus Telekessy, unicus et ultimus in sua familia, horologium Caesaris per ignorantiam a vectore accepit. Cum aetas adolescentiae, merita patris eius, Capitanei quondam Cascoviensis et delicti levitas satis ad excusationem facti esse debuissent, nihilominus luit extremas poenas nobilissimus et ditissimus juvenis ipse capite plexus, bona eius centum viginti millibus Tallerorum aestimata ac venundata, res mobiles quoque omnes Regis fisco adjectae sunt. Alter juvenis Valentinus Homonnay, cujus magnanimitas et praeclara indoles in hello et pace occasioneni dedit in eum inquirendi, causaque quaesita est in eum animadvertendi, nec inventa est, nisi iniquissima. Actum profecto quoque de illo fuisset, ni pecunia pro ipso loque^etur, apud consiliarios quidem satis magna, apud Regem viginti quinque millia Tallerórum. Neque tamen cupiditati Regis satis haec fuerunt, fratrem etiam eius Georgium Homonnay, omnibus regnicolis personaliter in castris sub Alba Regali hello cou-