Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

II. A SZERENCSI GYŰLÉS 1605. APRIL HAVÁBAN.

176 A. SZERENCSI . GYŰLÉS. dominandique cupiditate tali, qualem liudolphus contra jura et leges regnorum suorum cum Pontiíice inivit et conjuravit; et Deus tantum corporum et non animarum principibus po­testatem fecerit, de quibus tarnen respondet eis David rex: (juare fremuerunt gentes etc. Qui liabitat in excelsis, irri­debit eos et subsannabit eos et vincula ac leges eorum disrumpet. Solet x) quoque spem aliquam libertatis ostendere ad speciemque vetustatis Comitia publica indicere, ubi literae regiae ab ipso scriptae et ubsignatae leguntur, ubi verbo regio promittitur, rata et grata fore omnia, quae in medium ab omnibus conclusa et sancita fuerint, et licet etiam si frater regis et adjuncti consiliarii illi Germani omnes sub­scribunt comitiornm actis, regi de more confirmandi gratia cum mittuntur, contra omnium gentium morem, contra tot regias pollicitationes, pro regis eiusdem arbitrio mutantur, augentur, diminuuntur, abrogantur, nova subjiciuntur, quo­rum non vox, non umbra, non somnium in comitiis fuit. Quare quid tandem a tali rege Hungaris expectandum fuit, qui nulluni promissum suum habet sanctum, qui eos in ho­stium numero habet, omnesque funditus constituit extirpare. Non obscure enim id praedicit in eius literis in Comitiis anno 1603. publicatis lectis; inquit enim: videre se Prima­tes regni Hungáriáé deficere, itaque velle in locum illorum Germanos plantare, proptereaque serio praecipere, ut iuter Hungáriáé indigenas hi Austriales reciperentur 2) Carolus, Maximilianus fratres a Liechtenstain, item Ernestus, Joan­nes, Ludovicus a Molard et Sifridius, Carolus, Ernestus a Kolonitsch, quod quidem non modo necesse factum est, verum etiam ipse Kolonitsch generali capitaneatu eis Danii" bium ornatus, Molard vero praefectura Comaroniensi auetus est; reliqui inter Consiliaros liegis asserti, spretis Hungaris, neglectis, contemptis et pro nihilo habitis. Jam vero quod attinet acl successiones familiarum, illud jam olim necessaria lege statutum est, ut bona cujusvis T. i. Rudolf. 2) Mondanom sem kell, hogy ez az állítás nem felel meg a való­ságnak.

Next

/
Thumbnails
Contents