Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

II. A SZERENCSI GYŰLÉS 1605. APRIL HAVÁBAN.

1605. ÁPKII. HAVÁBAN. 175 quámvis patet*) 11011 Germanos, secl Hungaros fuisse Iiis temporibus; qui Bassam Budensem apud Albam Regalem, Bassam Bosnensem apud Zigeth fudissent, Germanos vero praecipua fortalitia Hungarica, Agriam. Jaurinum, Canisam, Pestli, Hathwan, Strigonium et alia nitro] Turcis" tradidisse* Discite quaeso, Austriaci et Germani, per tot annos tantis impensis| Christianorum, tot soeiis et militibus amissis, tot fortibus viris desideratis, quid tarnen, quid tandem praecla­rum gestum sit? Strigonium recuperatum est, euius in locum amissa sunt "Agria et Canisa praecipua propugnacula Hun­gáriáé. Itaque facile apparet, quid agatur. Bellum consulto trahitur et non geritur, idque questus et lucri gratia. Caeterum inter praecipuas libertates regni[Hungariae una est, ut quilibet dominorum et nobilium bonis suis libere dominetur et ut invitis dominis neque rex neque praelati in bona illorum plébános imponant, in quorum usu paciiice et libere tarn magnates, nobiles et domini, civitatesque libe­rae, tanquam membra Coronae Hungáriáé extiterant; ut autem sub Rudolfo omnibus legibus et libertatibus Hungari exuantur, etiam Ecclesias armis invadit, obsignat, occludit : sacerdotes ejicit et alios indoctos invitis obtrudit, cum tarnen ubivis locorum inter quosvis homines discrinien aliquod in religione invenies. Nusquani enini in sacris literis legitur, quod Christus dominus aut discipuli eius sancti, cuiquam tidem, religionem, spiritum sanctum, poenitentiani et remis­sioneni peccatorum armis infudissent ; nam perveniunt ista ex auditu verbi Dei, humiliterque Deum adorantibus et precantibus obveniunt. Sed et ipsa naturalis ratio demon­strat, mentem, cor et animam hominis docendo et infor­mando et 11011 violentia armorum erudiri possibile esse, et ideo religio libere nata libere propagata est, persuasione, doctrina, miraculis, vita honesta crevit, prout et Hylarius contra Auxentium Arrianum testatur ; non vi, 11011 ambitione, non balistis praedicatum esse evangelium, non conspiratione, x) A példányban (mely — mellesleg mondva — igen rosz egy­korú, az udvari kamaránál készült másolat) itt az értelmetlen ferret szó áll.

Next

/
Thumbnails
Contents