Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)
II. A SZERENCSI GYŰLÉS 1605. APRIL HAVÁBAN.
174 A. SZERENCSI . GYŰLÉS. vitio contaminati et omni turpidine defoedati. Zucliay lanius et Micatius, Croata ex plebe rustica nati, fraude tarnen et dolis clarissimi, a quibus si provoces, frustra regem appelas, nec audiendi nee dicendi dabitur tibi locus. Sunt isti tanquam canes venatorii sagacissimi, diligentissime omnia loca indagantes ubi aliquid rapi pervestigant et odorantur. Et quamvis etiam ex infima plebe quisque legibus permittentibus de rebus suis libere disponat, non curatis tamen illi legibus, bona mortuorum in Hungaria violenter rapiunt, ut non mo clo vivos sed et mortuos premant. Praesertim autem praelatorum, qui cum primum animam agere coeperint, in tempore occurit Camera, omniaque illorum bona, tanquam si praedones aut alias facinorosi aut illegitimi fuissent, diripiuntur, obsignantur, occupantur, si quid forte propinquo aut fanmlo traditum legatumque sit, iis extorquetur; vix sepulturae ex bonis defuncti aliquem sumptum permittunt. Sic et possessiones tisco applicantur, quarum proventus cum aliquot annos Camera surrepserit, vacuas tandem et exinanitas alteri confert, non tamen sine hac cautione, ne in comitiis aut consiliis regni voluntati regiae aequa vei iniqua cupienti adversetur. Cuius rei (gratia) etiam rusticos suos Germanos rex propter pluralitatem sententiarum contra regni leges in consessum praelatorum et baronum regni miscet adhibetque. Inscriptiones, privilegia, obligationes, testamenta vanissima nomina sunt, valent quantum fért libidó liegis; tantum habet quisque in Hungaria, quantum effugit sagacitatem venatorum. Nulla bona tarn patria quam avita sunt, quae non ab haerede vero regis imperio facile abjudicarentur. Atque si legibus non licet vivere, o Christiani, non liceat et omnino vivere. Praeterea contra apertissimas regni Hungáriáé leges omnia officia tani majora quam minora externis Germanis, Austriacis distribuit; praefecturas quoque omnium castrorum et Confiniorum Austriacis contulit, milites Hungaros penitus exauthoravit, eosque inglorios esse voluit, adeo, ut peditibus quoque Hungaris, sine quibus tamen esse non poterat, Germanos, /Vustj'iacos imperatores et capitaneos praefecerit,