Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.

86 A POZSONYI ORSZÁGGYT'LÉS. videantur, offerunt Status et Ord. in subsidium Continuatio­nis belli praesentis anni ad sex menses extra subsidium Scla­voniae et liberarum Civitatum taxam, duo millia equitum levis armaturae, et totidem peditum millia, pro Campestri exercitu. Quos quidem milites, in inferioribus Regni partibus, Domini supremi Capitanei IJngari conducent, et ad lustran­dum statuent. In superiori autem Ungaria aliquis ex Domi­nis Ungaris, quem sua Maiestas elegerit. Pro intertentione praedictorum militum subsidium duorum florenorum Ungaricorum decretum, deque illius exi­gendi modo, aliarumque personarum taxa, eis adiecta. A r t i­culus II. Pro solutione vero eorundem militum, decernunt Status et Ordines, lioc publico eorum decreto, ut de qualibet domo colonicali, atque Inquilinaria (miserabilibus tarnen personis, allodiisque et educillorum locis exceptis), ita ut pauperiores a ditioribus subleventur, praecedente (sine fraude tamen, ut ubi numerus domorum crevit, diligenter etiam addatur) pro­pter combustas et per hostem militesque desolatas domos, rec­tificatione per colonos et inquilinos tarn magnatum et Nobi­lium quam etiam Ecclesiasticarum personarum bonorumque suae Maiestatis, secularium et spiritualium, singuli centum et quinquaginta denarii ungarici, per dominos autem terrestres loco insurrectionis personalis, singuli quinquaginta denarii exigantur. Cui quidem subsidio duorum florenorum accedet etiam taxa earum personarum omuium, quae anno Millesimo Quingentesimo nonagesimo quinto, articulo Quinto, cum sequentibus: Item anno Millesimo Quingentesimo, Nonage­simo Nono, art: septimo et aliis sequentibus denotatae sunt eo modo et ordine, qui ibidem deciaratus est. Hoc de Nobili­bus in Civitatibus, Oppidis et possessionibus manentibus addito ut talium taxatio fiat praesente etiam Iudice cuiusli­bet Civitatis et Oppidi atque possessionis. Quatuor ante Transsilvaniam sitorum Comitatuum auxilia quonam converti, quis Perceptor subsidii esse et quod nemo plane a solutione huius subsidii exemptus esse vei illud retinere debeat Articulus III. Auxilia Comitatuum Byhar, Zolnok mediocris, Mara-

Next

/
Thumbnails
Contents