Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.

1602. ÁpRtT. 12. 87 moros et Krazna, dabuntur Varadinum, aut quo illarum par­tium necessitas postulaverit sine derogamine oblationis qua­tuor millium hominum, Perceptor vero erit, Dominus Gabriel Lenehies. Nemo autem, cuiuscunque Status et Conditionis sit, ab onere solutionis praemissi subsidii, in bis, aliisque Comitatibus, sive ratione proprii salarii, sive alia quacun­que praetensione debiti, aut alterius occasionis, et exemptio­nis, exemptus sit, aut retineie ipsum subsidium audeat. De modo Lustrandi praefatos milites. A r t i c u 1 u s IV. Milites vero supra scripti, toties, queties sua Maiestas benigne voluerit, per Magistros Lustrarum suae Maiestatis poterunt lustrari, quibus loco vacantium, alios idoneos sub­stituere liberum erit. De duobus buius subsidii exactionis terminis, et per quos exactio fieri, cuive illa ]>ecunia tradi, et quo per illos eonverti et exponi, et quando ratio ab eis exigi debeat, deque generalium et aliorum Perceptorum salario. Articulus V. Cuius quidem praemisso modo exigendae Contributio­nis medietas exigetur ad proximum festum sacri Penteco­stes, altera autem ad festum beati Jacobi Apostoli. Exactio vero fiat in singulis Comitatibus per singulos Comitatuum Perceptores, qui omnem exactam pecuniani summa fide et industria, tribus generalibus Perceptoribus, quorum unus pro Cisdanubianis partibus Dominus Joannes Wyfalussy, alter pro superiori Lngaria, Dominus Georgius Bornemizza de Kalno, tertius pro TTltradanubianis Dominus Ladislaus Joó, nominantur, assignare tenebuntur. Hi vero illam in praefatos milites, noviter pro Campo conductos, erogabunt, ac diligen­ter cavebunt, ne illa in ullos alios usus, quam tantum ad solu­tionem buius Campestris militis convertatur, iustam de ea, in proximis Regni Comitiis rationem Statibus reddituri. Salarium dominorum generalium Perceptorum erit, ut anno Nonagesimo Nono. Perceptores in Comitatibus erunt ipsi­met Yicecomites, cum eo salario, quod Dicatoribus dari con­svetum est. Tn exactionis subsidii turbatores et detentores, poena dupli sancita, deque modo "executionis eius, quove eonverti debeatv Articulus VI.

Next

/
Thumbnails
Contents