Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.

1602. MÁRCZIUS 23. 53 hucusque semper liberis civitatibus incubuit. Quae qiiia non secus ac caeteri regnicolae de defectu iumentorum plurimum conqueruntur, supplicant aliunde quoque iumenta pro eius­modi usu eomparari. Labores gratuitos sex dierurn status et ordines regni libenter quidem pro confiniorum reparationibus offerunt, verum conqueruntur S a e M** ab eis non sex tantuin dierum labores, sed et triginta et amplius per dorninos capitaneos exigi. Nominatur autem inter eaeteros, qui in exigendis labo­ribus terminos constitutionum transgrediuntur, capitaneus Strigoniensis, qui ipsos colonos pro libitu catervatim Strigo­nium ex villis proficisci vi compellit, eosque per mensem et ulterius ibi detinet, ac plurimos ex illis verberibus, fame et inedia eonficit; idem faciunt caeteri etiam capitanei, videlicet Kallowensis, Zendeöreöviensis, Zatlmiariensis, Tokaiensis, Khömaromiensis et reliqui. Quare supplicant status et ordi­nes suae M f i dignetur committere praefatis omnibus capita­neis, ne plebem propria autboritate pro libitu ad eiusmodi labores cogant, sed supremos regni capitaneos requirant qui postea vicecomitum upera, quae usui erunt, perlicere non omittent. Et quia liactenus misera plebs pro cuiuscunque capita­nei libitu (ut dictum est) nunc ad hoc nunc ad illud confi­nium laborare coacta est, et interdum ima eademque villa ad diversa coníinia distracta unde plures villae vei desolatae omnes sunt, vei maiori ex parte ad mendicitatem redactae. Ne itaque haec distractio laborum et oppressio pauperum amplius invalescat: Supplicant humiliter status et ordines dignetur Sua S. adhuc sub praesenti diaeta benigne clecernere quorsum quilibet comitatus suos labores praestare postliac teneatur, quod status ita fieri censent si ex nobilitate ex su­periori Ungaria duo, ex cisdanubianis partibus totidem et ex ultradanubianis quoque duo electi fuerint, qui praesentibus dominis consiliariis Hnngaricis (quibus S. M. ex dominis etiam Germanis consiliariis aliquot adiungere poterit) clistri­butionem ipsorum comitatuum faciant. De reparatione viarum et pontium confirmantur articuli ipsorum annorum.

Next

/
Thumbnails
Contents