Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.

54 A POZSONYI ORSZÁGGYT'LÉS. Similiter et de dandis rationibus publicorum subsi­diorum. ,— Quoniam vero doiniiii perceptores generales eorundem subsidiorum, se tarn in superiori Ungaria, quam etiam in bis partibus rationem quidem dedisse, sed nondum quietatos esse dicunt: Ideo statutum est ut nunc statim trés vei quatüor personae nominentur et deputentur quae praefa­torum dominorum perceptorum rationes denuo revideant et compertae quod suflicientem rationem dederint, eosdem litteris suis expeditoriis quietent. Conqueruntur hoc loco vicecomites, quod cum eis vei comitatibus aliquid per S as M te s exequendum committitur, si confestim mandata exequi non possunt, tunc domini germani capitanei ac annonarii etiam suarum Mtum statim stipendia, capitumque amissionem ac militum missionem illationemque damnorum minantur. Quae cum non conveniant neque vice­comites et comites etiam quicquam propria autlioritate prae­stare possint, sed cum praescitu comitatuum eiusmodi publica munia perficere soleant adque debeant: Ideo supplicant Suis M bu s status et ordines, dignentur baec apud praefatos oflicia­les serio interdicere et dictis dominis vicecomitibus debitum honorem exhiberi demandare. Ubi illud etiam noluerunt sta­tus et ordines S a s M te s latere praesertim in superiori Unga­ria dictos S ru m M m Capitaneos ac etiam cameram non modo propria sua munia tractare, sed se in iuris etiam processus immiscere iuraque litigantibus dare, ac ad productiones lit­terarum privilegialium fideles subditos Suae M ti s compellere, etsi ultro parere quispiam nolit, cum militari manu ad pa­rendum cogere bonaque cuiuslibet pro libitu occupare, restan­tias etiam subsidiorum non eo modo et ordine prout consti­tutionibus publicis decretum est exigere sed militum opera in exactionibus uti et sic iam militaria quaedam capitula pro executionibus faciendis introducta esse. Quod quia legibus libertatibus huius regni multum praeiudicat, supplicant hu­milime status et ordines dignetur S. M. efficere ne eiusmodi abusus amplius continuetur. Sed tam capitanei quam etiam camera * intra suos limites se contineant, neque cuiuspiam bona occupare audeant, occupata autem iis quorum sunt re­stituant.

Next

/
Thumbnails
Contents