Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.

1602. MÁRCZIUS 23. 49 illud praesidium periclitetur, resque publica christiana in extremum discrimen coniiciatur; planeque confidit S. S. eos­dem regni status atque ordines pro sua erga communem pátriám affectione nihil hac in parte in se desiderari passu­ros esse. Decretum per S. Archiducem 20. Mártii anno 1602. (Egyk. hivat, példány a bécsi udv. kam. ltárban). VI. 1602. márczius 23. A rendek válasza a királyi előterjesztésre. A tergo: Der hungerischen Landstand Antwort über die Landtags-Proposition. Übergeben 23. Mártii 1602. Quibus calamitatibus et oppressionibus hae regni reli­quiae hoc tempore subiectae sint, et quam sint exhausti omnes omnium statuum et ordinum homines, ex scripto quae­relarum Sae S. nuperrime exhibito abunde intellectum est. Qui dum non ab immani tantum et communi hoste Thurca Tartarisque sed a praesidiariis etiam auxiliaribusque S ae Mtis etc. copiis, ac a propria quoque gente molestantur et expilantur, futurum est paulo post, ut nedum S a e Mt* domino eorum clementissimo sed ne sibi ipsis etiam emolumento amplius essepossint. Nihilominus quia per Suam S. dominum itidem eorum clementissimum non obscura spes eis datur tol­lendarum eiusmodi miseriarnm atque aerumnarum, ne sibi in tantis suis necessitatibus penitus deesse videantur, si prae­sertim militum lustrationes, hibernationes, dimissionesque caeterarum nationum ab hoc regno amovebuntur : ofterunt ad sex menses extra subsidium Sclavoniae duo millia equitum levis armaturae et totidem millia peditum pro campestri exercitu, coaddita conditione, ne in propria persona ad insur­rectionem generalem aut particularem cogantur, siquidem ea (prout iam aliquoties experientia docuit) ex plebeis tantum et minus idoneis constare, et plus fere damni quam utilitatis párere soleat. Quo quidem militum numero sperant suam M m benigne contentam futuram, propter rationes et causas Magyar Országgyűlési Emlékek. X. 4

Next

/
Thumbnails
Contents