Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.
no A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. saepius antea recensitas, paupertatem nimirum in qua constituti, quantumvis cum amore patriae, tum etiam ex obedientia, qua suam M. prosequuntur quam maximé velint, tameu eniti ad intertentionem maioris exercitus nulla ratione possunt. Q.uos milites in inferioribus regni partibus domini supremi capitanei Ungari conducent, et ad lustrationem statuent. In superiore autem Ungaria aliquis ex dominis Ungaris quem gae Mtes ad id delegerint. Pro quorum solutione decernunt status et ordines hoc publico eorum decreto, ut de qualibet domo colonicali atque inquilinaria (miserabilibus tamen personis, alodiisque et educillorum locis exceptis) ita ut pauperiores a ditioribus subleventur, praecedente propter combustas, et per hostes militesque desolatas rectificatione per colonos et inquilinos tarn magnatum et nobilium, quam etiam ecclesiasticarum personarum bonorumque S. M ti s etc. saecularium et spiritualium singuli centum et quinquaginta denarii Ungarici, per dominos autem terrestres loco praetactae insurrectionis singuli quinquaginta denarii exigantur. Cui quidem subsidio duorum Horenorum accedit etiam taxa earum personarum omnium quae anno 1599. articulo 7. et aliis sequentibus denotatae sunt, eo modo et ordine qui ibidem deciaratus est, hoc de nobilibus in civitatibus oppidisque et possessionibus manentibus addito, ut talium taxatio fiat praesente iuclice cuiuslibet civitatis, oppidi atque possessionis. Auxilia comitatuum Byhar, Zolnok mediocris, Maramaros et Krazna dabuntur Varadinum. Nemo etiam, cuiuscunque status seu conditionis sit, ab onere solutionis praemissi subsidii in his, aliisque comitatibus, sive ratione proprii salarii, sive alia quacunque praetensione debiti aut alterius occasionis et exemptionis exemptus sit, aut retinere ipsum subsidium audeat. Milites vero suprascripti, toties quoties S. M. voluerint per magistros lustrarum lustrari poterunt, quibus loco vacantium, alios idoneos substituere liberum érit. Cuius quidem praemisso modo exigendae contributionis medietas exigenda ad proximum festum sacri festi Pentecostes, altera autem ad festum B. Jacobi apostoli.