Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.
48 A POZSONYI ORSZÁGGYÖX.ÉS. perstringenda, sed debita potius gratitudine prosequenda videtur. Td quod S. S. iisdem regni Statibus atque ordinibus ad scriptum, antequam propositionem aggrederentur, exhibitum, clementer duxit respondendum. (Egyk. hivat, példány a bécsi udv. kam. ltárban). y. 1602. márczius 20. FÖherczegi leirat a magyar rendekhez, a sereg élelmezése ügyében. A tergo: Decret an die Landständ wegen Stellung einer Anzahl Wägen zur Profiantfiihrung gehen Stuelweissenburg. Sua Serenitas fideles regni status atque ordines non latere existimat, Albam Regalem propter penuriam rei annonariae in summo discrimine versari ac proinde extremam necessitatem omnino postulare, ut eidem non ad exiguum solum temporis spácium, sed ad sustinendum quoque si casus ita ferat diuturniorem obsidionis moram de commeatu necessario, dum res tempusque sinunt, sufficienter provideantur. Sicuti etiam haud poenitendus frumenti, aliorumque victualium numerus in eum effectum destinatus, tarn in confiniis habetur praedispositus, qui ob solum vecturarum defectum hactenus eo non potuit deduci. Quia vero in praedicta civitate plurimum momenti est positum ac proinde verendum omnino sit, liostes omiiern lapidem moturos omnibusque nervis elaboraturos, ut eandem quibuscunque artibus denuo in potestatem suam redigere possint, quod in gravissimum Christianitatis damnum redundaturum esset. Idcirco sua Stas eosdem regni status atque ordines benigne requirit, ut communicatis inter se consiliis, eos rationes inire velint, quo ducenti currus ferendo oneri apti quorum quilibet quatuor equos habeat iunctos, ad duodecimam diem imminentis mensis Április citra ullam excusationem vel ulteriorem aliquam cunctationem Jaurini certe sistantur, ne, quod Deus pro sua bonitate clementer avertere dignetur, propter negatam vecturarum commoditatem insigne