Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.
1602. MÁRCZ1U8 20. ELŐTT. 47 dilis afflicti Hungáriáé regni reliquiis adeoque S ti s etiam suae persona in extremum exitium atque meritum praecipitari potuisset. Re itaque diligenter examinata, ad primum articulum videlicet regnicolarum contributiones quod attinet; S. S. diffiteri non potest quin fideles regni status atque ordines, pro virium et fortunarum qualitate in offerendis et decernendis ad necessitates publicas pecuniariis et militaribus subsidiis, satis promptos hactenus sese exhibuerint. Quia vero viceversa liquido constat, illa, uti supradictum est. nec debito tempore et modo, nec iusto numero praestita esse, sed in hodiernam diem magna ex parte etiamnum in nonnullorum privatorum manibus haerere: idcirco irrefragabiliter sequitur, eadem, spe et expectatione potius quam effectu fuisse utilia. Restantiae enim nisi exactae et in usus destinatos realiter conversae reipublicae plane sunt inutiles, et sicuti propositum, in mente retentum, nihil operari vei commodi afferre possunt. Quoad secundum articulum ex propositionis libello nullatenus apparet caesaream et regiam Mtem vei unico verbulo Hungaros, de re ad Albam ex ipsorum parte negligenter gesta, ullius culpae insimulasse, sed generalis et personalis tantummodo insurrectionis obsequium (id quod regnicolae tum temporis penes S 1» S a m in eastris praesentes ipsimet testari possunt) negligentes fuisse praestitum. non immerito statibus atque ordinibus in eum solummodo finem ad animum revocasse, ut in posterum non in offerendis solum, sed pro eo ac par est, praestandis etiam. sive pecuniariis sive militaribus subsidiis, generali et personali insurrectione etiam meliori ordine et modo exequenda, tempori et necessitati rectius sese accomodarent. Cum itaque C. et R. M. de incolumitate et defensione communis patriae pro muneris sui ratione non immerito solicita fideles regni status atque ordines etiam sui hac in parte officii admonuerit; in certe solicitudo plane paterna non in maiam partém accipienda nec pro insultatione in afflictos regnicolas habenda, multo minus praeter rem et omnem M tis Suae intentionem in alienum sensum detorquenda, aut durius