Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.

46 A POZSONYI ORSZÁGGYÖX.ÉS. investigandi et depraehensi cognitaque causa convicti, pro de­meritis puniendi sunt. Quod autem fideles regni status atque ordines non sine gravi perturbatione lamentari videntur, licet bactenus pro virium fortunarumque attritarum tenuitate praes.titerunt quae potuerunt quod tarnen in propositionibus libello innua­tur, spe et expectatione potius quam effectu regnicolarum subsidia bactenus utilia fuisse et rem ad Albam adeo negli­genter ex eorum parte gestam esse, ut praeter divinam pro­videntiam exterorum duntaxat militum virtuti omnis victoriae laus, rerumque bene gestarum glória adscribatur; ipsorum autem meritis hanc vicém fortuna rependat, ut attritis ex­haustis et pene confectis insultet, cum tarnen id non Hunga­rorum ignaviae sed bumanarum rerum vicissitudini, fortuna si faveret adscriberet. Sua equidem S. ea tidelium regni sta­tuum atque ordinum offensa merito commota, visa proposi­tione, nec de extenuatis regnicolarum subsidiis nec de Hun­garico nomine aut honore ulla ex parte sugillato nedűm laeso, quicquam deprehendere potuit, sed hoc tantummodo animad­vertit, ubi de gravissimis impensis, pro colligendo et ex diver­sis atque remotis terrarum partibus adducendo atque susten­tando exercitu, aliisque bello necessariis debito modo prae­parandis agitur, qua in re non externis solum, sed domesticis etiam subsidiis opus sit, ex causis iustis imo iustissimis sub­iunctum esse: Quod bactenus res ipsa docuerat, subsidia per regnicolas sive in pecuniis sive militibus subministrandis antehac decreta, nec debito tempore et modo nec iusto numero praestita, ac proinde spe et expectatione potius quam effectu fuisse utilia. Similiter ubi de generali et particulari insurrectione decernenda tractatur, iisdem regni statibus atque ordinibus in mentem vocatum atque ob oculos positum fuisse ipsos non ignorare, illud tarn generalis quam personalis insurrectionis obsequium penes serenitatis suae personalem praesentiam (anno scilicet praeterito) adeo negligenter esse praestitum, quod nisi specialis divinae providentiae atque clementiae gra­tia intercessisset, exterique milites omnes roboris sui nervos interposuissent, totus Christianorum exercitus una cum resi-

Next

/
Thumbnails
Contents