Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.

1602. MÍRCZIÜS 20. EI,ÖTT. 45 possit, ipsimet inter se accurate deliberare suamque opinio­nem serenitati eius scripto exliibere velint. Porro fideles regni status atque ordines graviter con­queruntur, quod castris Albensibus solutis, decem fere millia equitum et peditum Wallonum et Grermanorum Posoniensis et Nitriensis comitatus S»e S ti s mandato cibo et potu quinto iam mense gratis nutrire cogantur. Cum tarnen S. S. edocta sit binas legiones Preynneriam scilicet et Althainianam post obsidionem Albensem in unum collectas, non multum ultra tria millia hominum constituisse; atque adeo Solmensibus etiam et Mercurianis equitibus una cum liberis Haydonibus ex Transilvania reversis, qui praeter scitum et voluntatem Stis gae propria authoritate istliic pedem fixere, omnibus in unum computatis in toto vix quinque millia hominum futura esse. Althainianis autem militibus iam Albam regalem, simili­ter Salmianis equitibus in Transsilvaniam translatis, Preyn­nerianis etiam paucos intra dies amovendis a re non alienum videretur ut destinatis ad stationes eorundem certis commis­sariis Hungaris. qui inter subditos et capitaneos tolerabiliter transigerent, ac, si solutio in promptu non esset, pro debito probando et consequendo, uti supra declaratum est, recogni­tionales literas acciperent, quo deinde subditis illis ex stipen­diis eo nomine detinendis debita satisfactio ordinari atque impendi possit. Ad gravamina nomine et loco superioris Hungáriáé et regni Sclavoniae, de civitatibus, oppidis, villis, domibus et curiis etiam regnicolarum per externos milites pro sua libi­dine occupatis et ad timaros more Turcico per quartiria vindicatis proposita, quod attinet: sua S. excessus in Scla­yonia admissos S^o principi domino Ferdinando archiduci Austriae etc. cum debita speciticatione per status insinuan­dos existimat, quo deinceps habita superinde Stis guae infor­matione, ulterius quod res postulare videbitur decerni possit. Similiter etiam gravamina superioris Hungáriáé incolis nec­non Rabi fluminis et riparum Danubii accolis, quo nondum Turcae penetrarunt, illata pro adhibendo convenienti remedio specifice designanda; liorrendissimorum autem scelerum quo­rum haydones insimulantur, patratores atque authores omnino

Next

/
Thumbnails
Contents