Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.
42 A POZSONYI ORSZÁGGYÖX.ÉS. dem multocies spes facta sit; ipsi tarnen hactenns vix' ullum calamitatum atque oppressionum suarum sublevamen adliibitum sentiant, quin potius easdem impunitatis praesidio in annos et dies augeri multiplicari et dilatari videaut, expresse subiungendo: nisi S. 8. sub praesentibus adliuc comitiis insolentiam hanc militarem conipescuerit et gentes buiusmodi onmia cousumentes ad confinia distribuerit, atque certissimum, evidens et effectivum remedium Iiis gravaminibus praesertím in condes • censione et hibernatione militum. autlioritate suae gubernationis adhibuerit, impossibile omnino futurum esse, ut parvum postulati ad prosequutionem huius belli subsidii regnicolae praestare vei alendis castris et praesidiis, praestandis currubus convebendo commeatui, et aliis sufficere possiut. Etsi vero S. S. afflictissimnm regni et regnicolarum statum iam dudum antea plus satis cognitum et exploratum nec quicquam magis in votis liabeat, quam ut nou iu sublevandis solum hactenus perpensis sed cavendis et avertendis etiam ulterioribus quibuscunque incommodis, fidelibus regui statibus atque ordinibus quam cumulatissime satisfacere posset: quia tarnen constat (sicuti id ipsimi omnes omni um temporum atque gentium annales at<jue históriáé abimde testantur) bellorum suo quasi fato non modo eam semper fuisse atque etiamnum esse sed deiuceps etiam irrefragabili calculo perpetuo futuram conditionem, ut quemadmodum ventis certantibus mare concutitur, ita grassantibus procellis atque tempestatibus bellicis, facto quasi disciplinae naufragio, omue malorum genus in rempublicam effundatur militumque concussionibus atque violentiis omnia moerore, metu, luctu, querimoniis et lamentis compleantur nec ulla in toto terrarum őrbe regna et dominia extare, quae non, grassante bellorum incendio, omnes illas de quibus ipsi non immerito tantopere conqueruntur, calamitates experta fuerint. Sicuti etiam in propatulo est, propter hungaricum hoc bellum, omnes vicinas M ti s S a e provincias praecipue vero ditiones Austriacas et Moravicas tam ex conscriptione deductione et dimissione militum cum equitum tum peditum, quam variis lustrationibus diversis in locis habitis et longo saepe tempore suspensis plurimum damnorum, petulantiae, acerbitatis atque depraedationis pertulisse, cavendisque