Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.
1602. MÁRCZ1U8 20. ELŐTT. 43 in toto omriis generis excessibus nulla hominis cura vigilantia vei severitate etiam suflieieDter provideri posse : idcirco damna propter inevitabilem belli necessitatem hactenus accepta spe melioris fortunae, tanto aequiore animo videntur ferenda quod bellum tanquam flagellum peccatorum, haud dubie divinitus immissum ad optatam pacis tranquilitatem reducere et mala inde emergentia avertere non in hominis ullius, sed solius .Dei arbitrio atque potestate positum; interea autem firmiter sperandum sit, quemadmodum medicina ad tempus amaritudinem habet, postea autem doloris fructus sanitate ostendit, ita omne incommodum belli intemperie illatúm tandem pacis beneficio luculenter iri compensatum. Quod autem fideles regni status atque ordines singulariter dolent, spe de cohercendis militum violentiis pluries ipsis facta sese hactenus destitutos esse impunitatisque praesidio ipsorum calamitates atque oppressiones in annos et dies magis magisque augeri et multiplicari. In eo sane S. S. probe sibi est conscia, iidem etiam status atque ordines in memóriám revocare poterunt, ad omnes et singulas regnicolarum quaerelas, de quibuscunque violentiis atque oppressionibus, sibí oblatas (debito iuris ordine servato) expeditam semper iustitiae administrationem non modo serio dem andatam, sed executionem etiam in effectum deductam, ac superinde in terrorem facinorosorum, aliquot centena exterornm militum qui praedones egerunt, suspendio vei pro demerito aliis suppliciis sublata esse. C. et R. etiam ]\I. antehac de variis statuum et ordinum gravaminibus per S m S m edocta, supremis et reliquis etiam capitaneis, sub gravissimis poenis severissime iniungendurn instructionemque literis expresse inserendam curavit, et deinceps etiam hunc modnm semper observandum curabit, ut non modo ipsi ab omni violentia abstineant sed milites quoque sibi subiectos sive pedites sive equites ab inferendis quibuscunque damnis et iniuriis a praeda praesertim agenda penitus cohibeant, ac non damna solum illata pro eo ac par est sarcienda, sed in transgressores etiam eo quo supra dictum est modo, citra omnem respectum animadvertenduni curent. Sicuti etiam Suae St j relatum est Salmianos equites cum