Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1604. MÁRCZIUS–ÁPRILISBAN.
1603. DECZEMBER 1 3. 417 enim repente ad ecclesiasticas dignitates promotis quanta incommoda passa sit ab initio dei ecclesia, utinam celari posset. Hac a me non eo dicuntur, ut peculiaris ratio illustris illius familiae non babeatur, id enim absit, sed illustrius et gloriosius esse iudico post paucos annos sanctum in ea familia episcopnm toto orbe terrarum celebrari, quam modo immature bonae indolis adolescentem vana spe in periculum iniici. .Tani quod tertio loco propositum erat non minus difficile et arduum est, sed illustris victoriae et presentium temporum status, in quo divina bonitas videtur manus clementiae suae in nos extendisse et regnum istud ad veram conversionem vocare, plane videtur persuadere: nihil esse amplius connivendum, sed ordinationem Tridentini concilii introducendum, ut nemo ad novas dignitates admittatur nisi premissa professione tidei Cbristianae, cuius formulám prescripsit ipsum concilium. Nemo est modo in regno Ungariae, qui sanctam salutarem ordinationem impedire posset. Ad istius autem consuetudinis introductionem argumentum est primum, quod Tridentinum concilium maximé opera et authoritate duorum nvictissimorum imperatorum, divi iuquam Ferdinandi avi serenitatis vestrae et fratris eius Caroli quinti, institutum propagatum et adoptatum finem perductum fűit. Isti autem gloriosissimi pariter et sapientissimi monarchae cum Romano pontifice, quem dei filius sui vice in terris reliquit adeoque toto orbe quem concilium representavit, istud unicum esse presidium iudicaverunt ad constituendam perpetuam pacem et tranquillitatem in ipso orbe terrarum, si nempe gubernatoris initio quisque suscepit officium, unam eandemque ortbodoxam fidem se defensurum publice et iureiurando contestaretur. Deinde complures iam inopinatae perfidiae et insperatae animorum mutationes, quas istis annis cum gentis istius dedecore experti sumus, invitant sacratissimam caesaream maiestatem, ut imitetur alios divos Hungáriáé reges qui Christianam religionem in bac gente peculiaribus potentiae ipsorum auxiliis et nova aliqua eaque efficaci ratione a perfidia vei tutati sunt vei revocaverunt. Indiget plane ista natio decreti illius observatione eritque professio baec fidei veluti lapis Lydius, quo confricati nostrates, discernentur fideles a fictis Magyar Országgyűlési Emlékek. X. 27