Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1604. MÁRCZIUS–ÁPRILISBAN.
:418 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. et perfidis. In modo tamen constitutionem sive decretum istud introducendi putarem ita progrediendum, ut modo qui dapifer futurus est, istam fidei professionem vei ante vei post dietam faciat et deinceps alii presertim consilii regii proceres eundem subsequantur. Postea suo tempore decretis aliis istius regni tanquam supplementum et confirmatio omnium decretorum quae huiusmodi rebus a divis regibus hactenus edita sunt, inseratur. Sic enim pauci aliquot malis moribus prediti homines non audebunt contradicere illi constitutioni, quam in supremo regni senatu iam dudum vigere conspexerint. Ut ergo tandem ad institutam propositionem directe veniam, plane suadeo ex tribus illis nulli sed alicui orthodoxo conferendam esse dapiferatus dignitatem. Sunt in istis partibus duo proceres catholici quorum parentes in similibus officiis fideliter servierunt divis progenitoribus vestrae serenitatis, Michael Czobor de Czobor Szent-Mihály et Stephanus Petheő de Gerse. Hi virtute, eruditione et aetate quoque sufficienti magis merentur in locum parentum suorum succedere, quam illi qui maiorum suorum fidem perfidia et haeresi permutaverunt. Istorum prior terris et possessionibus in Ungaria opulentior est, sed posterior aetate est maturior. Haec erant que ad man dátum reverendissimi domini locumtenentis ex officio meo perscribenda esse duxi vestrae serenitati. Jam quod restat, precor recens nasciturum salvatorem Jesum Christum vestrae serenitati ex divino et inexhausto omnipotentiae suae thesauro munificum largitorem inprimis gratiae caelestis, deinde honorum et gloriae hic inchoandorum et in perpetuas aeternitates perdurantium advenire. Me vero consuetae clementiae vestrae serenitatis summa demissione commendo. Datum Cassoviae, in festő sanctae Luciae virginis et martyris, anno domini 1603. Eiusdem serenitatis vestrae capellanus humillimus. Georgius episcopus Quinqueecclesiensis. (Egykorú másolat a bécsi áll. ltár kéziratai közt. Cod. 312. föl. 287).