Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1603. MÁRCZIUS HAVÁBAN.

164 A POZSONYI ORSZÁGGYT'lés. nobis. Ut vero iuri successorio in bonis Greorgii Homonnay habito abrenunciet, cum dictus Georgius nunc versetur in, tractatu cum sua maiestate et pro impetranda gratia capiti et bonis extra Therebes, supplicet, ac si illám obtinuerit, ipse sit futurus haeres et dominus bonorum ex gratia et dementia sacrae caesareae regiaeque maiestatis ipsi restitutorum, idem Yalentinus amplius non videtur urgendus. Et profecto satius duceremus acceptare ab eo dictos decem mille talleros et im­ponere ei. ut pro hoc praesenti quoque anno penes serenita­tem Testram aut generalem belli ducem certos milites et pedi­tes in castris aleret quam negotium hoc dubio litis eventui committere. Res tat causa Stepliani Illeshazy, sed et eins revi­sionem serenitas vestra dementer prorogare et, ut a sua maie­state superinde audiatur, ei benigne annuere dignata est. Yellemus autem et causam contra magnificum Andreám. quondam Balassa ob nuptui traditam privignam suam Susan­nam Serédy Polono duci Janusio de Oztrogh superioribus annis motam per successionem patri in bonis in filios eiusdem Andreae Balassa et ademptionem arcis Makovicza in magni­ficum Sigismundum Rákóczy condescendi facere, nisi obstaret gratia illa, quae eidem Andreae Balassa et Susannae Serédy consorti dicti .Janusii ducis per sacratissimam caesaream regiamque maiestatem postea facta fuisse perhibetur. Pro cuius exemplo requirendo nobisque traiismittendo ut sereni­tas vestra ad antefatam suam maiestatem benigne scribere dignaretur, antehac serenitati vestrae supplicavimus, sed illud hactenus non accepimus, vel fortassis erit in libro regio, qui nunc una cum sigillo per dominum locumtenentem antea can­cellarium serenitati vestrae resignatus est et ignari eius, data ne Ulis fuerit talis gratia aut non ? in dubio versamur, quid facere 1 et quomodo causam illam resuscitare debeamus. Sed tametsi praemissarum istarum causarum alius esset status et foelix finis et eventus iIlarum sperari posset, tarnen ob temporis brevitatein eas in futura dieta vix iudicari posse credimus. Nam absolutis publicis negociis illico quilibet do­mum, alius ad res suas oeconomicas curandas, alius ut se ad bellum et futuram expeditionem paret et instruat, alius ut se familiamque suam contra istas gentes, quae nunc passim hinc-

Next

/
Thumbnails
Contents