Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1603. MÁRCZIUS HAVÁBAN.

1602. DECZEMBEL' 1 7. inde per pagos et possessionis locatae sunt, tueatur, prope­rare solitus est et is beatior est, qui primo et citius discedere potest. Magistri quoque prothonotarii et alii tabulae regiaé suae maiestatis iudices et assessores mox dilabuntur. Yestra autem serenitas sub finem dietae cum dominis consiliariis aliis diversorum negociis occupatur et supplicationibus revi­dendis vacare consuevit. Rebus igitur praemisso modo se habentibus si ob liauc considerationem dieta instituenda sit, ut praedictae causae fisci promoveantur, veremur ne irr ita hat intentio ista et eaedem sine omni sperato fruetu ex ipsa dieta vel ob solam quoque temporis brevitatem extrahantur. Reliquae autem causae, si quae essent extradietales et extraordinariae, nacta bona commoditate in uuo certo et brevi aliquo termino coram propalatino vel domino locumtenente iudicari poterunt. Quod vero concernit restantias dicarum, quantae illae sint, adjun­ctus docet extractus. *) Atque haec habuimus ad praedicta benigna serenitatis vestrae mandata rescribere. Dens aeter­nus vestram serenitatem servet diutissime salvam et incolu­mem. Posonii 17. Decembris anno 1602. Eiusdem vestrae serenitati fideles servitores camerae Hungaricae praefectus et consiliarii. Stephanus episcopus Agriensis m. p. Casparus Heölgy m. p. Nicolaus Perekedy m. p. Postscripta. Extractus iste de restanti is dicae, cuius superius mentio fit, ita subito describi non potuit ; laboratur autem in eo coniiciendo etiam modo, qui quam primum descri­betur, eum serenitati vestrae illico humilime transmittemus. Datum ut in litteris. Kiilczim : Serenissimo prineipi ac domino domino Mattliiae archi duci Austriae etc. (Eredetije a bécsi udv. és áll. levéltárban.) ') Lásd a postseriptumot.

Next

/
Thumbnails
Contents