Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1601. MÁRCZIUSBAN.
1601. márczius 22. 521 Ad compescendas porro tam exterorum quam limitaneorum militum insolentias atque crudelitates Sua Sereuitas ad universos et singulos tam generales regni, quam praesidiorum quorumlibet supremos atque alios capitaneos et eorum locumtenentes severissima statim maudata curabit expedienda, ut suae quisque iurisdictionis milites cuiuscunque nationis tam equites, quam pedites ab omnibus iniuriis atque violeutiis sub gravissimo caesareae et regiae indignationis interminio omuino cobibeant, et in transgressores, rebus ablatis, si extent, omnino restitutis, citra omnem personarum respectum, pro delicti qualitate serio animadvertendum curent. Villarum distributiones tanquam iniquas et intolerabiles, Sua Sereuitas nullo modo existimat ferendas; in specie itaque edocta. ubi locorum et a quibus tale quid admissum sit, Sua Sereuitas citra moram eam provisionem adbibituram est, quae iustitiae et aequitati convenire videbitur. Quoad revisionem coniiniorum iuter Hungáriáé regnum et adiacentes eidem provincias, Sua Sereuitas priori responso benigne inhaeret, habitaque commissariorum designatione, sua ex parte negotio promovendo et ad optatum finem dirigendo, nullatenus est defutura. Quantum attinet ad liberos baydones, cum iidem insignem contra hostes operám navare possint. idcirco Maiestas eius, ut a rapinis abstrabantur, iam ter mille quingentos suis stipendiis babét conductos, plures etiam militiae suae adbibitura, si Maiestatis suae servit.iis nomina dare voluerint. Aliorum vero, praedonum more grassantium, intolerabiles violentias, quas caesarea et regia Maiestas etiam in civitatibus montanis non sine gravi bonorum regiorum detrimento experta est, Sua Sereuitas omnino coércendas ac proinde constitutionibus ea de re editis tam quoad ipsosmet baydones quam eorum fautores conservatores atque ductores editis, insistendum earumque executionem iuxta dispositionem articuli 23. anno 96. sanciti supremis comitibus et vicecomitibus eorum comitatuum, ubi inventi fuerint, iis vero non sufficientibus, supremis capitaneis denuo demandandam censet. Quia vero status atque ordines praeter Rotalerum qui iam se purgasse dicitur, tres eo nomine insimulatos, videlicet