Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1601. MÁRCZIUSBAN.
522 A I'OZSOXYI OHSZÁatíYÜLÉS Nicolaum Segniey, Petruni Konkoly et Micliáelem Révész nominarunt, ac plures denominari posse innuunt, Sua Serenitas deerevit, tam nominatos, quam deinceps nominandos statin] kuc evocare iisque auditis, negotio cum dominis consiliariis Hungaris communicato, pro qualitate rei ulterius quod aequum videbitur statuere. Id quod Sua Serenitas tidelibus regni statibus atque ordinibus ad supra allegatas ipsorum quaerelas benigne signiíicandum duxit, iisdem suam benevolentiam deferendo. (Hivatalos példány az udv. kam. levéltárában.) XIII. 1601. Márczius 22. után. /1 főherczeg replikája a rendeknek a propositíókra adott válaszára. A tergo: Replica. Recte fideles regni status atque ordines et fortuuarum suariim facultates et periculorum impendentium maguitudinem ita inter se metuentur, quod et privatis et publicis necessitatibus pro eo ac par est, debito modo consultum cupiant. Neque etiam caesarea et regia Mattas unquam eius fűit intentionis, quod commissos sibi ad defensionem subditos, ultra vires voluerit aliquo modo aggravatos, sed potius sua paterna aífectione sublevatos, sicuti etiam Sua Sertas fideles regni status atque ordines optata pace potius recreatos, quam turbis classicis atque oneribus fatali quasi necessitate inde emergentibus ulterius fatigatos cuperet. Quia vero praesenti rerum et temporum statu omnis regni et regnicolarum salus atque incolumitas in armis est posita, adeo quidem, ut respublica sine privatorum studiis nihil firmi praesidii sperare possit, publicum autem privato merito praeponderari debeat, idcirco fideles regni status atque ordines, laborantis patriae morbum exploratum habentes aliquam substantiae portionem ut reliquis fortunarum suarum commodis rectius frui possint, haud gravatim certe in pnblicum conferre, hacque in parte fideles medicos imitari debent,