Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1601. MÁRCZIUSBAN.

1601. MÁRCZIUS 14. 511 termittere non possunt, quin Suae Sérti hoc tempore vicém et personam Mattis Suae caes. domini ipsorum clem m i sustinenti. quaedam mala et gravamina, quibus aftlictissimae istae regni reliquiae non solum crudelissimi bostis Turcae crebris insulti­bus, sed et variorum militum stipendiariorum insolentia supra modum gravantur, humiliter proponaut, eisque avertendis remedia postulent. Nam tametsi frequentibus querelis, antea quoque illa proposita fixere, tarnen nedűm sublata, sed potius aucta esse et ampliíicata extremo cum auirai dolore experiun­tur. Ut enim summa coníiniorum penuria ac stipendiorum tar­ditas, quae militibus licentiam exercendarum praedarum non raro praebet et alia, quae in administrandis officiis et suppli­cum liberorum sera expeditione plerumque committi solent, hoc loco taceantur, iam eo miseriarum deventum est, ut prae­ter externum et impium hostem Turcam, qui indies (proli dolor) maiores progressus facit, internum etiam hostem in ipsis regni visceribus grassantem habeamus, hoc est militem conductitium vallonéin vei gall um, quilms tametsi stipendia solvantur statis tempó ribus, tamen non tant um quotidianas praedas, caedes, rapinas exercet, sed etiam, quod memoratu insolens et indignum videtur, integras quoque arces cum prae­sidio, ut in oppido Papa evenit, Turcis hostibus tradidit. Nec quicquam dici aut excogitari potest ad omnia avaritiae, libidi­nis, perfidiae, crudelitatisque exempla, quod ille non sibi licere impune existimet. Idem faciunt etiam ceteri exterarum natio­num milites, ipsi quoque limitanei milites, quod domi et in stationibus inopia stipendii se quo alant non habent, per villás vagari et miseros colonos, a quibus contributio ac gratuiti labores et similia onera exigi solent, ea crudelitate vexant, ut nihil praeter animam et nudum corpus eis relinquant, eosque et sibi et dominis eorum, ac publicis etiam oneribus sustinen­dis inutiles reddant. Capitanei etiam tarn in Hungaria, quam Sclavonia, villás dominorum et nobilium militibus distribuunt. In limitibus praeterea regni, qui Austriae, Styriae, Moraviae, Poloniaeque contigui sunt, nemine prohibente, cum magno regni detrimento, haud contemnendae partes et territoria occu­pari solent, commissionibus ad eas evidendas institutis ad effectum non deductis.

Next

/
Thumbnails
Contents