Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1601. MÁRCZIUSBAN.
512 a I'ozsonyi országgyűlés Sed non minora sunt mala et gravamina, quae ab insigni liberorum kaidonum insolentia et crudelitate, inpunitatis externorum exemplo passim in regno committuntur. Contra quos, atque illos, qui eorum fautores ac conservatores sunt, quamquam peculiaris atque severa lex laesae Mattis est constituta ante proximum biennium, multi tarnen adhuc reperiuntur, qui spretis legibus eos intertenent, neque a rapinis et caedibus ac aliis malorum generibus coércent, quorum plures cum Sertas Sua benigne voluerit. denominari f'acile poteruut. Praeter ceteros tarnen Jacobus Rottaller capitaneus Zendereviensis, Nicolaus Segniey, qui noviter castello erecto coutiuuas praedas exercet, et Petrus Konkoly cum Michaele Révéz iusigniores habentur, consultissimum autem videretur, si Sertas Sua eos huc statim citatos ac legibus convictos, poena in tales grassatores statuta puniendos demandaret. Sic in vallonum seu gallorum, qui et nunc praesente Sua Serte crudeles et inauditas praedas exercentes ad superiores regni partes iter faciunt, et liberorum Haidonum quoque ductores statuendum esset ac statim vallonum ductores et capitanei ex itinere revocati ob talem ipsorum crudelitatem in terrorem aliorum debita poena affici deberent, ne misera plebs et nobilitas cum reliquis regni statibus exacerbata in illos insurgere, illique se vicissim defendere et sicut olim ab iis, qui cruciati vocabantur, atque recenti exemplo rusticorum austriacorum factum est, intestinum bellum suscitari et oriri coutiugat, quod sane verendum est omnino, nisi istis perditissimis bominibus mature et quidem serio obviam eatur, iique prorsus tollantur. Atque haec cum ita siut, Sertas Sua pro sua ingenita pietate et dementia facile diiudicabit, quam exiguum pro rerum et pericutorum magnitudine subsidium ab afflictis et in hunc modum distractis statibus et ordinibus, nisi praemissa emendentur, expectari aut offerri possit. Qui tametsi praemissis modis gravati sibi ac patriae, quantum vires facultatesque suppetent deesse nequaquam velint, tamen Matti caes. ac Sérti Suae bumillime ob a.morem dei opt. max. supplicant, easque oratas obsecratasque volunt, dignentur praemissis malis et gravaminibus condigna remedia adbibere, vallonum aliorumque militum stipendiariorum ac liberorum haydonum licentiam