Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1601. MÁRCZIUSBAN.

1601. feiiruár 17. előtt. 501 cendo, tam castris quam praesidiis, quoad coinmeatum quan­tum fieri potuit, dementer providendum curaverit, sicuti stati­bus baud dubie constat, multos suorum subditorum ex com­meatu publico pane a militibus empto, sustentationem habu­isse; nec deinceps etiam C. et R,. M. suo hac in parte officio ullatenus defutura sit, cum exploratum babeat, quanta pleris­que locorum annonae appareat penuria. Quia vero non onero­sum modo sed omnino inpossibile est, et praesidiis et castris, de commeatu ex longinquis regionibus, maximis impensis addu­cendo sufficienter providere; nec dubium sit quin multi regni­colarum tani ecclesiasticorum quam saecularium in borreis et granariis suis ingentem frumenti copiam babeant repositam, quae aliqua ex parte in usus publicos collata reipublicae et expeditioni bellicae multum praesidii afferre possent: S. itaque M. benigne postulat ut fideles regni status atque ordines ad sublevandam aliquo modo rei annonariae penuriam vigesimam partem frugum tritici scilicet ac siliginis et milii pro beneficio publico haud gravatim ad confiuia contribuere eiusque exactio­nem et consignationem eo modo instituere velint, qui in constitu­tionibus statuum regni Sclavoniae articulo decimo quiuto anni millesimi, quingentesimi trigesimi octavi habetur expressus. Et quia ultra illám contributionem magnus frumenti numerus erit comparaudus, M. S. eosdem status atque ordines clementer requirit, ut a suprema rei annonariae magistro, ad usus publicos frumentum empturo requisiti, pro tollerabili praecio eidem citra difficultatem gratificari atque insuper non per se solum, sed per subditos etiam suos ad castra et prae­sidia omnis generis victualia devehenda curare velint; quod ut commodius praestare, possint, S. M. clementer providebit, ne vectores eundo vei redeundo impediantur, et praetium iustum solvatur. Etsi enim praesidiariis stipendia emerita numerantur, tamen nisi idem de victualibus debito modo provideatur, fame adacti, hiberno praesertim tempore quo navigatio clausa est et commeatu deficiente non sine summo communis patriae periculo praesidia deserere subditisque omnis generis damna inferre solent. Pro commodiore et magis expedita etiam rei annonariae administratione, S. M. non consultum modo, sed necessarium

Next

/
Thumbnails
Contents