Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1601. MÁRCZIUSBAN.
502 A I'OZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS quoque existimat. ut sicuti antehac, ita praesenti etiam auuo, tres annonarii hungari constituantur, unus pro cisdanubianis, alter pro ultradanubianis regni partibus, tertius vero pro superiori Hungaria, qui supremo annouae magistro in eo emendo irumento, eodemque molendo et pinsendo, expediendis etadmiuistraudis vecturis, ac quibuscunque aliis ad promovendam rem annonariam et deducendum ad castra et coníinia commeatum necessariis adiumento sint, eumque in finem M. S. articulum vigesimum quintum, anno nonagesimo septimo de modo et ordine convectionis victualium iu castra de praecio vecturae et aliis buc pertinentibus editum denuo renovandum atque insuper publico etiam decreto statuendum regnique constit-utionibus inserendum censet, si castra in loco aliquo in Danubio remotiore pouenda et victualia ex Austria etiam eo devebenda sint, sicuti novissime in obsidione Canisiensi usu venit, quod comitatus confiniis Austriacis adiacentes omnem commeatum pro tolerabili et iusto praetio a subditis Austriacis emere et ulterius ad castra vei praesidia dirigere teneantur, cum impossibile sit, subditos Austriacos nec linguae nec viariim aut itinerum gnaros, ultra fines Austriacos pro locorum diversitate, multis saepe miliaribus dissitos longius in Hungáriám ad coníinia et castra usque penetrare. Invalescente etiam ultra modum omnium rerum ad victum pertinentium caritate atque penuria[cum]praesenti autem anno quoad victualia tanto maior cura requiratur, quanto numerosior exercitus erit intertenendus, itaque omnis eductio frumenti siliginis, milii, avenae, bordii et aliorum id genus victualium sub gravi mulcta, statuum consensu decernenda publico interdicto erit probibenda. Fertur insuper nonnullorum praesertim dedititiorum pagorum colonos frumentum et alia victualia sub praetextu domestici usus coemere et sive minis adactos sive questu illectos ad Turcos deferre. Quod cum non iniquum modo, sed impium plane videatur, S. M. constitutionem articulo sexagesimo septimo anni millesimi quingentesimi sexagesimi tertii ea de re editam, non renovandam modo, sed firmiter etiam observandam; ac contra transgressores causa cognita de crimine illo convictos executionem faciendam, nec minus etiam contra buius